# Regula prologus.1.250-281

Benedict, Regula, prologus.1.250 to prologus.1.281. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.1.250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.1.250

» Hinc adversus superfluas saeculi cupiditates voluntaria paupertate, illinc adversus male delectantes carnis illecebras inviolata castitate, isthinc adversus superbas daemonum suggestiones humili obedienti…, adversus inconstantis animi levitatem stabilitate, denique adversus omnia vitia morum conversione jugiter decertandum, ut plane de nostris coenobiis dicere sit: Castra. Dei sunt haec. Quid enim sic ea cum Petro Venerabili vocare velat? « Claustralium, inquit (Lib. i, epist. 20), communiter viventium cohabitatio castrorum ad pugnam ordinatorum multitudini videtur comparari, ubi quisque tanto securius adversus adversarium dimicat, quanto sibi vicinius adjutorium de commilitonis dextera sperat; » et alibi ad S. Bernardum scribens (Lib. i, epist. 28): « Promittitis secundum Regulam B. Benedicti vos in castris coelestibus militaturos. » Porro his in castris duplicis generis sunt milites, ut observat Haeftenus (Lib. ii Disq. catech. monast. part. 2, Disq 3): alii qui in acie pugnant, alii qui ad singulare certamen descendunt. Prioris generis sunt coenobitae sub regula vel abbate militaires; posterioris anachoretae, qui bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi descendunt. Obedientiae fortissima atque praeclara arma assumis.] S. Benedictus obedientiae arma fortissima appellat, quia revera nihil obedientia fortius, cujus praesidio monachus loquitur victorias, « dum de diabolo per obedientiae bonum, de mundo ac de seipso triumphat in Christo, » inquit Petrus Blesensis(Epist. 134); hinc et S. Gregorius (In lib. Reg, l. iv. cap. 10), seu quivis alius: « Cum hominibus pro Deo subjicimur, superbos spiritus superamus: caeteris quidem virtutibus daemones impugnamus; per obedientiam vincimus: victores sunt ergo qui obediunt, quia du … voluntatem suam alis perfecte subjiciunt, ipsi lappis per inobedientiam angelis dominantur, » Merito ergo S. Joannes Climacus (Grad. 4): « Quemadmodum, inquit, arbores a ventis agitatae altiores radices agunt, ita qui sub obedienta decertant, fortes et invincibiles redduntur. » Sed non solum fortissima, verum etiam praeclara obedientiae arma dicuntur, quia praeclaros nos et illustres ex reportatis de tot ac tantis hostibus victoriis efficiunt, mirandum Deo, et angelis, et hominibus spectaculum factos;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
