Latin
prologus.1.42 to prologus.1.62
Benedict, Regula prologus.1.42-62
Unproofread scanNot analysed yet
fundata enim erat supra petram (Matth. vii). Haec complens Dominus, exspectat quotidie, his suis sanctis monitis, factis nos respondere debere. Ideo nobis propter emendationem malorum, hujus dies vitae ad inducias relaxantur, dicente Apostolo: An nescis quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit (Rom. …)? Nam pius Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. xviii) Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de habitatore tabernaculi ejus, audivimus habitandi praeceptum: sed si compleamus habitatoris officium, erimus haeredes regni coelorum. Ergo praeparanda sunt corda et corpora nostra sanctae praeceptorum obedientiae militatura; et, quod minus habet in nobis natura possibile, rogemus Dominum ut gratiae suae jubeat nobis adjutorium ministrare. Et si fugientes gehennae poenas ad vitam perpetuam volumus pervenire, dum adhuc vacat, et in hoc corpore sumus, et haec omnia per hanc lucis vitam vacat implere, currendum et agendum est modo quod in perpetuum nobis expediat. Constituenda est ergo a nobis dominic… schola ser- Vi…ii, in qua institutione nihil asperum, nihilque grave nos constituros speramus. Sed et si quid paululum restrictius, dictante aequitatis ratione, propter emendationem vitiorum, vel conservationem chari-! tatis processerit; non illico pavore perterritus refugias viam salutis, quae non est nisi angusto initio, (Matth. vii) incipienda. Processu vero conversationis et fidei, dilatato corde, inenarrabili dilectionis dulcedine, curritur via mandatorum Dei: ut ab ipsius, nunquam magisterio discedentes, in ejus doctrina usque ad mortem in monasterio perseverantes, passionibus Christi per patientiam participemur, ut …regni ejus mereamur esse consortes. COMMENTARIUS. Ausculta, o fili.] Omnes hic S. P. Benedictus alloquitur suae sanctae Regulae cultores, quos quatuor potissimum de causis suavi filii nomine compellat dicens: Ausculta, 0 fili. Primo quia tot filiorum spiritalis pater exstitit, qu…t per suum sanctum institutum Deo peperit monachos;