# Regula prologus.1.63-83

Benedict, Regula, prologus.1.63 to prologus.1.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.1.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.1.63

nam, nt dicit S. Dorotheus (Doctrina 4, n. 6), « Filios vocant nancti viri eos quos a pravitate et malitia ad virtu…em…et bonam frugem sermone ei praedicatione converterunt, ut Apostolus ait: Filioli, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. » Unde et S, Basilius eos tanquam veros parentes vult agnosci, qui nos hoc pacto Deo genuerunt: Parentes, inquit, eos qui talis est (id est monachus) veros agnoscet, a quibus per Evangelium in Christo Jesu natus est (Regul. fus. cap. 8). Secundo quod ejus sectando Regulam, sectentur et vitam; et ex receptissima SS. Patrum regula ii veri sanctorum filii censeri debeant, qui eorum imitantur exempla: Hi filii sanctorum sunt, inquit Hieronymus, qui exercent opera eorum (Epist. ad Heliod.); et Augustinus: Omnis homo cujus Opera facit, ejus filius est; si ergo opera Dei facimus, Dei filii sumus (Serm. 286). Unde et Christus in Evangelio Judaeos, qui se tantopere Abrahae filios praedicarent, nec ejus tamen fidem et vitam sectarentur, increpans ait: Si filii Abrahae estis, opera Abrahoe facite (Joan. viii), et Augustinus iterum seu quivis alius: Similitudinem Patris actus indicent sobolis, similitudo operis similitudinem indicet generis (In append. serm. 312). Tertio ut singularem erga omnes vereque paternum demonstret affectum, et ut, si qui fortassis adhuc pueri sens bus effecti (neque enim hic eos solos qui jam monasticae perfectionis culmen attigere, sed et eos maxime qui illud scandere incipiunt, imo eos qui id sibi proponunt, alloquitur), quos disciplinae rigor Ita deterreat, ut ejus jugum tanquam asperum ac grave n mis refugiant, bos tam suavi, tam miti compellatione, ad illud fortiter subeundum accendat. Sic non insolito apud homines more parvulos, et omnes quoscunque ad ea quae concupiscunt pertrahere desiderant, filios appellare consueverunt. Quo etiam vocabulo usos nonnunquam veteres monachos, forte in signum puerilis illius simplicitatis quam veri monasticae perfectionis aemulatores profitentur, constat ex Vitis Patrum passim.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
