# Regula prologus.1.84-104

Benedict, Regula, prologus.1.84 to prologus.1.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.1.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.1.84

Quarto denique suos S. Benedictus appellat filios ut pote qui non ut dominus supremum in eos imperium exercere, sed tanquam pius pater cos regere, et ad aeterna coeli gaudia perducere cuperet. Praecepta magistri.] Praecepta dicit ea quae tota Passim continentur in Regula, ut sunt voluntaria paupertas, abstinentia a carnibus, silentium fere perpetuum, et alia his similia, quae saecularibus quidem sunt monita, nobis vero monachis evaserunt in praecepta: « Omnia S. Benedicti instituta, inquit S. Bernardus (De Praecepto et dispens. cap. 1), exceptis sanc nonnullis de spiritalibus, verbi causa, charitate, humilitate, mansuetudine, quae non tam constat ipsum instituisse quam Deum, et ob hoc penitus non sunt mutanda; de caetero reliqua universa non profitentibus monita tantum, seu consilia censenda sunt, cum tamen profitentibus in praecepta, praevaricantibus in crimina fiant; sive ut vestra vobis reddam, illis voluntaria vel factitia, istis neccssaria et tanquam na uralia non immerito reputantur. Et inclina aurem cordis tui.| Id est intellige quae jam dicturus sum; auris quippe cordis est intelligentia: « Auris ab audiendo vel hauriendo vocatur, inquit Smaragdus; auris autem corporis hominis voces; cordis antem auris intellectum haurit sermonis; » et sane frustra pulsatur auris corporis, nisi sonus verborum exterior ad interiorem cordis intelligentiam perveniat; vel etiam auris cordis est affectus, desiderium et promptitudo audiendi; ita ut cordis aurem inclinare aliud n h…l sit quam tota men- …is aviditate, toto desiderio, maxima animi attentione praecepta docentis audire. Et admonitionem pii Patris libenter excipe.] Libenter, id est sponte et animo, magno cum gaudio, sic. denique pii Patris monita excipe, ut nulla unquam ea delere possit oblivio. Quaerunt autem quis ille magister cujus audire praecepta, quis pius ille Pater cujus consilia libenter excipere jubet S. legislator? Respondent nonnulli alium prorsus non esse ab ipso Spiritu sancto, quo afflante ac dictante suam S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
