# Regula prologus.16.18-37

Benedict, Regula, prologus.16.18 to prologus.16.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.16.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.16.18

» Magna est equidem tua, Deus bane, misericordia, quod animas octo ex omni pereunte hominum multitudine salvare dignatus sis; magna, quod unicum Loth una cum duabus filiis ex conflagrantibus Sodomorum flammis eripueris; magua, quod duos homines ex tota populi Israelitici gente, pereuntibus altis in solitudine, promissam in terram introduxeris; at major ausim dicere, major longe est ea misericordia, qua nos prae magno aliorum numero electos in sacrae religionis claustra transtulisti. Illi etenim et justi erant, et si dicere fas sit, de te semper bene meriti, in omnibus hactenus fideles, et majora in posterum pollicentes; nos vero peccatores, injusti, infideles, nihil nisi peccatum et miseriam promittentes. Quid retribuemus Domino pro omnibus quae retribuit nobis? Ultra non serviamus peccato, sed in novitate vitae serviamus ei qui nus ideo quaesivit, vocavit, elegit, ut sacrae religionis hortum excolentes, omnis generis virtutum flores, honosque tandem aliquando fructus, in horreo coelesti recondendos producamus. Iterum dicit: Quis est homo qui vult vitam.] Vitam utique beatam, eamque aeternam; nam, ut dicit S. Augustinus (Serm. 84), « vita non est nisi beata; et beata vita esse non potest, nisi aeterna, ubi sunt dies boni, nec multi, sed unus; » vel etiam vitam, id est Christum Dominum, qui est via, veritas et vita, de quo devote S. Bernardus (Serm. 75 in Cant.); « Et quid est tam cordium vita, quam Dominus meus Jesus Christus, de quo aiebat qui eo vivebat: quia cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum eo in glor a… » Et cupit videre dies bonos.] Dies boni sunt aeternitas beata, de qua S. Augustinus (Serm, 84), « Dies ille nescit ortum, nescit occasum; illi diei non succedit crastinus, quia non praecedit hesternus; » nam praesentis dies temporis malos vocat Apostolus dicens: Redimentes tempus quoniam dies mali sunt (Ephes, v);

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
