# Regula prologus.16.38-60

Benedict, Regula, prologus.16.38 to prologus.16.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.16.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.16.38

et certe, ut ait S. Augustinus, « non ergo sunt mali dies quos agimus in corruptela hujus carnis, in tanta et sub tanta sarcina corruptibilis corporis, inter tantas tentationes, inter tantas difficultates, ubi falsa voluntas, nulla securitas gaudii, timor torquens, cupiditas avida, tristitia arida? » Unde et paulo post addit: « Quid est diu vivere, nisi malos dies malis diebus addere? » Quod si tu audiens respondeas: Ego.] Et quis ita non responderet? « Da mihi hominem latronem, inqui… S. Augustinus (Serm. 231), sceleratum, fornicatorem, maleficum, sacrilegum, omnibus vitiis inquinatum, omnibus flagitiis seu facinoribus obrutum, qui non velit beatam vitam vivere? Scio, omnes vultis beate vivere, sed unde homo beate vivat, hoc non vultis vivere. » Dicit tibi Deus: Prohibe linguam tuam a malo.] Recte omnino vitam diesque bonos cupienti indicit prohibere linguam a male, quia si quis putat se religiosum esse non refrenans linguam, hujus vana est religio, et qui verbo non offendit, hic perfec us e t vir. Et labia tua ne loquantur dolum;] « Disperdet enim Deus universa labia dolosa, » inquit propheta; et Salomon: Animae dolosae errant in peccatis (Prov. xiii). Dolus autem, ut dicit S. Augustinus (In psal. v), est cum aliud agitur, et aliud simulatur. Hinc « quid est, inquit (Lib. L Homil., hom. l), aliud loqui dolum, nisi aliud labiis promere, cum aliud claudatur in pectore? » Diverte a malo, et fac bonum,] Hoc est enim breviarium nostrae salutis, ut ait Boherius, de quo et S. Benedictus abbas Anianensis, ut scribit Ando discipulus ejus (Saec. iv Bened., part. 1) in illius Vita, n, 30: « Quibusdam vero hoc inculcare solitus erat: Si plurima tibi impossibilia esse praecepta noscuntur, hoc exiguum serva praeceptum: Declina a malo et fac bonum; quae sententia ei ita familiaris exstitit, ut tempore mortis collectis omnium Patrum sententiis unum ex ea vellet conficere librum.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
