Latin
Chapter prologus
Benedict, Regula prologus.18
Unproofread scanNot analysed yet
Inquire pacem et sequere eam. |Tanquam unicum ae singulare bonum S. Pater subjungit: Inquire pacem; magnum enim est pax vera et sincera bonum, cujus ope filii Dei evadimus, uti ipse dicit: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur; et «merito, inquit S. Bernardus (Serm. 1 de omn. sanctis), filii nomine vocabuntur qui filii opus impleverint. »Et sequere eam.] Neque enim quaerere sufficit, ni et In ventam sequaris; imo fugientem persequaris. Vel sequere eam in tempore futuro, id est sequeris seu assequeris eam tanquam fructum et praemium impensi in quaerendo laboris: quo sensu usurpata a S. Benedicto prophetae verba intellexisse videtur S. Augustinus cum dixit (Lib. L Homil. ,hom. 1) «Ut quaeramus pacem praecipitur nobis, ut autem sequamur eam promittitur nobis. »Et cum haec feceritis, oculi mei super vos.] Quae quidem non sic accipienda sunt, quasi incorporeus per naturam Deus corporea haberet membra, ut olim voluerunt Anthropomorphitae; sed haec figurate dicta sunt, et secundum nostrum loquendi modum; «quibusque autem nominatis Dei membris, quae in nobis visibilia et corporea sunt, potentias operationum oportet intelligi, »inquit Augustinus (In psal. ix); et sic oculi Domini aliquando pro ejus cognitione, ut cum S. Benedictus dicit oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos; aliquando pro justo ejus in malos judicio, ut cum dicitur in psalmo: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum; aliquando pro pia in bonos misericordia, ut cum propheta dicit: Oculi Domini super justos, etc. ,quo sensu oculi Domini hic accipiendi sunt, quibus utinam miseros nos peccatores respiciat! Et aures meae ad preces vestras.] Similiter «aurem Dei non membrum corporeum, sed potentiam, qua exaudit, regulariter debemus accipere, »inquit praefatus Augustinus (In psal. ix); et sic aures meae ad preces vestras idem sonat ac exaudiam preces vestras. Et antequam me invocetis dicam vobis: Ecce adsum.] «Quid est ecce adsum? inquit iterum S. Augustinus (In psal. xxxiii); ecce praesens sum, quid vis? quid a me quaeris? quidquid tibi dedero vilius est quam ego: meipsum habe, me fruere, me amplectere. »Quid dulcius nobis hac voce Domini invitantis nos, fratres charissimi? Hic apposite Hildemarus: «Consuetudo est, ait, sanctorum praedicatorum post doctrinam aut exhortationem, aut orationem, subjungere, quod frequentissime Paulus apostolus fecisse legitur; S. vero Benedictus, quia, sicut non distabat longe a sanctorum merito, ita etiam noluit distare doctrina, propterea post doctrinam exhortationem subjunxit; »nempe: Quid dulcius nobis hac voce, fratres charissimi, etc. Fratres charissimi.] Charissimos fratres hic vocat, quos prius filios appellaverat, ut se tanquam unum ex illis esse velle demonstraret, juxta illud S. Gregorii papae (Lib. i, epist. 24): Praelatus «honore suspenso aequatem se subditis bene viventibus deputet. »