# Regula prologus.19.1-20

Benedict, Regula, prologus.19.1 to prologus.19.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.19.1

Ecce pietate sua demonstrat nobis Dominus viam vitae. ] Pietate sua, id est misericordia sua; et bene quidem, « quia non tenetur de necessitate nobis demonstrare viam vitae, » inquit Richardus de S. Angelo; et quia, ut dicit Hildemarus, « nullus suo merito salvatur, sed pietate et misericordia Dei salvatur; » vel ecce pietate sua, quam scilicet tam suaviter nos ad vitam vocando, media ad ipsam conducentia docendo, seque ip um promittendo, ostendit: haec enim ad praemissa verba referri declarat vox demonstrativa ecce. Viam vitae.] Vita Deus est, via ad vitam charitas, a qua nunquam recedamus! Succinctis ergo fide vel observantia bonorum actuum lumbis nostris.] Demonstrata via vitae, quid adhuc haeremus immoti, aut quid superest, nisi ut alacriter ambulemus in ea? quod ut expediti praestemus, recte omnino S. Benedictus a t: Succinctis ergo fide vel observantia bonorum operum lumbis vestris, alludens ad illud Apostoli ad Ephesios: State succincti lumbos vestros in veritate, etc. Sed quia ad spiritalem hic cursum nos invitat, ita et ad spiritalem lumborum praecinctionem: et quoniam ex e… quod ex lumbis carnales delectationes prodeunt, SS. Patribus luxuriam lumbi saepissime significant, per lumborum praecinctionem carnalium voluptatum mortificationem, ipsamque virginitatem vulgo intelligunt, juxta illud S. Gregorii (Homil. 13 in Evang,): « Lumbos praecingimus cum carnis luxuriam per continentiam coarclamus. » Sed quia, ut idem S. pontifex loquitur (Lib, xxviii Mor., cap. 4), « alia est luxuria carnis, qua castitatem corrumpimus; alia vero luxuria cordis est, qua de castitate gloriamur, » ideo duplici nos cingulo praecingi voluit S. Benedictus, fide scilicet, et bonorum operum observantia: fide, qua Deum bonorum omnium auctorem, ipsiusque proinde castitatis agnoscamus; bonorum operum observantia, quibus petulantes carnis motus reprimamus, forte respiciens ad illud Isaiae: Et erit jus· titia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus (Isai.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
