Latin
prologus.19.102 to prologus.19.123
Benedict, Regula prologus.19.102-123
Unproofread scanNot analysed yet
Qui opprobrium non accepit adversus proximum suum.] Id est «non libenter aut temere credidit criminatori, »ut ait S. Augustinus (In psal xiv ). Aliam hujus versiculi expositionem ex S. Hieronymo tradit Hildemarus; «Ille, inquit, non accipit opprobrium adversus proximum suum, qui nullum laesit, neminem nocuit, neminem scandalizavit, ut ab illo debuisset accipere opprobrium. »Qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi cum ipsa suasione sua a conspectibus cordis sui respuens deduxit ad nihilum.] Hactenus viam coelestis tabernaculi demonstravit S. Benedictus; sed quia armatum in nostram perniciem diabolum continuas itineri nostro insidias struere noverat (ideo enim diabolus dicitur, qui Graece criminator, Hebraice deorsum fluens interpretatur, ut cum Smaragdo notant Bernardus Cassinensis et Boherius, quod ad crimina nos provocet, et montem sanctum Dei scandere volentes deorsum fluere efficiat), consequenter subjungit ut a conspectibus cordis malignum respuamus, perversasque ejus sollicitationes ad nihilum deducamus, denegando cum contemptu consensum, ostendens in hominis esse potestate tentanti diabolo resistere, nec nisi volentem ab ipso superari, juxta illud S. Caesarii (Serm. 37 in append. Serm, S. August.) : «Al igatus est tanquam innexus canis catenis, et neminem potest mordere, nisi eum quisse illi mortifera securitate conjunxerit. Latrare potest, sollicitare potest, mordere omnino non potest, nisi volentem; non enim cogendo, sed suadendo nocet; nec extorquet a nobis consensum, sed petit. »Et parvulos cogitatus ejus tenuit, et allisit ad Christum.] Parvulos cogitatus, id est exorientes inimici suggestiones compressit, ne forte crescentes comprimentur, ac tandem praevaleant, juxta illud poetae: Principiis obsta, sero medicina paratur. Hinc S. Hieronymus (Epist. 22): «Nolo sinas cogitationem crescere; dum parvus est hostis, interfice; nequitia, ne zizania crescant, elidatur in semine. »Istud argumentum fuse tractat Petrus Damiani eo in opusculo quod de suae congregationis in titulis scripsit (Cap.