# Regula prologus.19.143-165

Benedict, Regula, prologus.19.143 to prologus.19.165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.19.143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.19.143

Quibus verbis tria docet: 1° de bona observantia elationem fugere; 2° Deum, non se boni operis auctorem agnoscere; 3° consequenter Deum in se operantem magnificare. Qui timentes Dominum de bona observantia sua non se reddunt elatos], seipsos magni aliquid esse existimantes, cum tamen nihil sunt; sed potius infra omnes sese deprimentes, ut faciebat S. Bernardus, cujus cum tanta esset vitae sanctimonia, quantam in eo etiam nunc catholicus orbis miratur, ita nihilominus de se scribebat (Epist. 250) ad alterum Bernardum priorem Portarum: « Clamat ad vos monstruosa vita mea, mea aerumnosa conscientia; ego enim quaedam chimaera mei saeculi, nec clericum gero nec laicum; nam monachi jamdudum exui conversationem. non habitum. » Et S. Gregorius papa de se item ad Anastasium episcopum Antiochenum sic scribens (Lib. i epist. 7): « Quod vero me os Domini, quod lucernam dicitis, quod multis prodesse perhibetis, hoc quoque mihi ad iniquitatum mearum cumulum accedit, ut cum vindicari in me iniquitas debuit, laudes pro vindicta recipiam. » Sed ipsa in te bona non a se posse, sed a Domino fieri existimantes.[ Ut enim egregie dicit S. Bernar dus (Serm. 54 in Cant ): « Quid odiosius illa voce: Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia! » Longe aliter sentiebat, qui tamen plurimum libero hominis arbitrio tribuit, Joannes Cassianus, cum dicebat (Lib. xii, c. 16): « No … solum namque ipsam perfectionem oportet cre…ere nostra industria nos vel labore possidere non posse; sed ne haec quidem ipsa, quae illius exercemus obtentu, id est labores, conatusque nostros, ac studia, sine divinae protectionis auxilio, inspirationisque ejus, castigationis atque exhortationis gratia perficere, quam scilicet cordibus nostris, vel per alium solet, vel per semetipsum, nos visitans, clementer infundere. » Ubi Cassianus quatuor agnoscit. gratiarum genera: protectionis, qua nos ab hostium insidiis tuetur;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
