# Regula prologus.19.191-215

Benedict, Regula, prologus.19.191 to prologus.19.215. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.19.191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.19.191

Bernardi verbis utar (Serm. de Nat. B. Mar.), « suae reddantur origini fluenta gratiae ut uberius fluant; alioquin nisi ad fontem redeant, exsiccantur. » Illud cum propheta dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.] Docet hic S. Benedictus ex verbis prophetae quomodo operantem in nobis Dominum magnificare debeamus, scilicet omnem bonorum operum gloriam Deo ascribendo, ut qui omnia opera nostra in nobis operatus est, omnem inde laudem et honorem referat. « Deus solus omnia creavit, inquit S. Bernardus (Serm. 13 in Cant.); solus de hoste triumphavit, solus captivus liberavit, et socium habebit in gloria? et brachium, inquit, meum auxiliatum est mihi, torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Quid ergo mihi cum victoria, si nec fui in praetio? Impudentissime mihi arrogo vel gloriam absque victoria, vel victoriam sine pugna. » Sicut nec Paulus apostolus de praedicatione sua sibi aliquid imputavit dicens: Gratia Dei sum id quod sum.] Confirmat exemplo Apostoli, quod praemiserat; ubi quod ait Apostolum nihil sibi imputasse de praedicatione sua, tribus modis potest intelligi: 1° de ipsa praedicatoris dignitate, ad quam ex blasphemo et persecutore assumptus est; 2° de exercitio ipsius praedicationis per tot terrarum placas Evangelium annuntiando; 3° de ipsius praedicationis fructu, tot Christo fidelibus acquisitis; et sic quolibet sensu nihil sibi Paulus de praedicatione sua imputavit; nam etsi apostolus sim, inquit. Apostolus quidem per voluntatum Dei (I Cor. i), sive, ut dicit alibi, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem, et si plus omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum (Gal. i); denique si tantum Domino populum acquisisse videor, Ego quidem plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit (I Cor. xv), et sic gratia Dei sum id quod sum.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
