# Regula prologus.19.216-234

Benedict, Regula, prologus.19.216 to prologus.19.234. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.19.216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.19.216

Et iterum ipse dicit: Qui gloriatur in Domino glorietur.] Gloriari in Domino est omnem hom operis gloriam ei attribuere, ut cum Paphnutio abbate apud Cassianum (Collat. iii, c. 15), bona nostra demirantibus, atque inde laude nos efferentibus dicere possimus: « Non liberum arbitrium, sed Dominus solvit compeditos; non nostra virtus, sed Dominus erigit elisos; non lectionis industria, sed Dominus illuminat caecos, quod Graece dicitur κύριος σοφοί τύφλους, id est Dominus sapientes facit caecos; non nostra cautio, sed Dominus custodit advenas; non nostra fortitudo, sed Dominus allevat sive suffulcit omnes qui corruunt, etc.; » atque ita illud S. Bernardi usurpare licebit (Serm. 13 in Cant.): « Securus glorior, si teste conscientia de gloria Conditoris nihil mihi usurpo; securus plane, quia jam non contra Dominum, sed in Domino. » Unde et Dominus in Evangelio ait: Qui audit verba mea haec, et facit ea, similabo eum viro sapienti.] Desumpta ex Evangelio Christi Domini verba suo S. Benedictus adaptat proposito, dicens: Unde et Dominus in Evangelio ait: Qui audit verba mea haec, scilicet, qui ingreditur sine macula, etc., similabo eum viro sapienti, nimirum Christo, qui est Patris sapientia, qui aedificavit domum suam, de qua Scriptura: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem; aedificavit, inquam, sibi domum, nempe Ecclesiam, supra petram, id est super seipsum, nam petra erat Christus. Venerunt flumina, flaverunt venti, scilicet persecutionum per tyrannos, per haereticos, per falsos fratres; vel prosperitatum sub principibus Christianis; impegerunt in domum illam, quia non minus prosperitate quam adversitate quatitur Ecclesia; et non cecidit: perseverat enim usque ad consummationem saeculi: fundata enim erat supra petram, scilicet Christum, de quo Apostolus: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est. Haec complens Dominus.] Id esi adeo misericorditer suaviterque nos praeveniens, ad vitam invitans, tabernaculi viam demonstrans.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
