# Regula prologus.19.235-257

Benedict, Regula, prologus.19.235 to prologus.19.257. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.19.235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.19.235

Exspectat quotidie his suis sanctis monitis factis nos respondere debere,] obedientes scilicet monitis, et ea quae suadet impigre exsequentes, ne forte nobis cum propheta exprobret dicens: Vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt, feceruntque malum in oculis meis, et quae nolui elegerunt (Isai. lxvi). Ideo.] Nimirum, ut sanctis Domini monitis respondeamus factis. Nobis propter emendationem malorum hujus dies vitae ad inducias relaxantur.] Et qui hactenus vitiis ac peccatis vitam deturpavimus, in posterum ingrediamur sine macula; qui exhibuimus membra nostra servire iniquitati ad iniquitatem, eadem exhibeamus servire justitiae ad justitiam. Dicente Apostolo: An nescis quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit?] Confirmat Apostoli verbis quod praemiserat: propter emendationem malorum hujus dies vitae ad inducias relaxantur. Nam, ut ait Hildemarus, « quod B. Benedictus vocat inducias, Paulus dixit patientiam; et quod B. Benedictus dixit emendationem, Paulus dicit poenitentiam; et quod dixit relaxantur, Paulus dicit adducit, » Igitur patientia Dei sunt induciae, quas ad emendationem malorum benignissime nobis concedit judex justus, fortis ei patiens; ut enim dicit S. Caesarius (Serm. 29 in append. S. August.), « Quando nos prolixis temporibus peccavimus, et nihil mali a Domino sustinemus, patientia est, non negligentia; non ille perdidit potentiam, sed nos ad poenitentiam reservavit. » Tanta provocati benignitate festi emus agere poenitentiam, alioquin quid in extremo positi judicio respondebimus Deo si neglexerimus? « Non est, inquit. S. Augustinus (Serm. 22 de Script.), quod in fine dicatur Domino: Non me permisisti bene vivere, aut dilationem correctionis non mihi dedisti, aut non ostendisti quid appeterem, quid vitarem: videte quia tacet, videte quia differt, videte quia blanditur, hortatur, minatur.» Nam pius Dominus ait: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat;] sive, ut ait Petrus apostolus: Patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
