# Regula prologus.19.46-61

Benedict, Regula, prologus.19.46 to prologus.19.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.19.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.19.46

Sine fide autem impossibile est placere Deo: qui non placet Deo non potest illi placere Deus; nam cui placet Deus, Deo displicere non potest. » Idipsum confirmat S. Gregorius papa hac similitudine (Libro iii Registri, cap. 33): « Sicut rami sine virtute radicis arefiunt, ita opera quantumlibet bona videantur, nulla sunt, si a soliditate fidei disjunguntur. » Et calceatis pedibus.] Pedes animae affectiones vulgo significant, quos calceare dicimur, cum variis virtutibus exornamur: et bene calceatis pedibus, ne forte viam vitae percurrens, offendas ad lapidem pedem tuum, tentationi succumbendo. Per ducatum Evangelii.] Id est doctrinam Evangelii sequentes ducem. Pergamus itinera ejus.] Scilicet Christi Domini tam misericorditer nos vocantis, cujus itinera sunt voluntaria paupertas: quia cum esset dives, pro nobis factus est pauper; abnegatio propriae voluntatis, quia factus est pro nobis obediens usque ad mortem; in tribulationibus et angustiis humilis patientia, quia passus est, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus: arcta quidem et aspera hominibus itinera, sed eo tutiora, quo paucioribus pervia, et ad coeleste regnum compendiosiora. Vel pergamus itinera ejus, scilicet Evangelii, cujus mentionem facit: de cujus itineribus ita scribit Boherius: « In ducatu Evangelii quatuor sunt itinera ad regnum Dei quaeque tendentia, praecepta videlicet, mandata, testimonia, exempla: in praeceptis justitia, in mandatus charitas, in testimoniis fides, in exemplis perfectio in venitur. » Ut mereamur eum qui nos vocavit in regno suo videre,] cujus visio totam hominis facit beatitudinem; unde et S. Philippus ad Christum dicebat: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. In cujus regni tabernaculo si volumus habitare, nisi illuc bonis actibus c…ritur, minime pervenitur.] Statuit hic bonorum operum necessitatem, sine quibus in regni coelestis tabernaculo minime pervenitur. Notanter vero addidit, currendo, redarguens eorum torporem et desidiam qui communi vita contenti, in via vitae cito deficiunt, quibus pro magno reputatur si vel retrorsum non redeant, vixque viam ingressi, quasi nimium fatigati de requie cogitant.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
