# Regula prologus.28.1-14

Benedict, Regula, prologus.28.1 to prologus.28.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.28.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.28.1

Sanctae praeceptorum obedientiae.] Obedientiam vocat sanctam, quia sanctos nos efficit, sanctis similes, sanctorumque participes. Militatura.] Militatura; inquit, ad exprimendum obedientiae laborem. Et quod minus habet in nobis natura possibile.] Illud quod potest hic sumi adverbialiter, ut sensus sit: et quia ad regni coelestis consecutionem, et ad praeparanda corda et corpora nostra sanctae praeceptorum obedientiae militatura, in nobis natura humana per peccatum depravata et corrupta minus habet possibile, id est ex se nihil potest: nam, ut observat ad hunc locum Menardus noster, minus apud Tullium saepe significat non. Rogemus Dominum ut gratiae suae jubeat.] Id est velit, ut explicat Menardus, adjutorium ministrare, quod a nobis quidem habere non possumus, sed tamen petentibus conceditur, juxta illud: Petite et accipietis. Et si fugientes gehennae poenas ad vitam perpetuam volumus velociter pervenire.] Duplici hic nos motivo ad boni prosecutionem excitat: uno timoris gehennae, altero spei vitae perpetuae consequendae; et revera quid duri refugiet Christianus, multo minus monachus, si perennes illas damnatorum poenas serio meditetur, in quibus, ut loquitur Petrus Damiani (Opusc. 50, cap. 12), « fit miseris mors sine morte, finis sine fine, delectus sine defectu, quia et mors vivit, et finis semper incipit, et deficere defectus nescit; » sive, ut loquitur Petrus Blesensis (Epist. 131), in quibus « finis semper incipiet, mors non morietur, nec defectus deficiet, ut damnati hominis conditio semper in doloris materiam, et mortis aeternae pabulum recidivet; » dequibus denique S. Bernardus sic exclamans ait (Serm. 42 de Divers.): « O regio dura et gravis, regio extimescenda, regio fugienda, terra oblivionis, terra afflictionis, terra miseriarum, in qua nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat: locus lethifer, in quo ignis ardens, ubi frigus rigens, vermis immortalis, fetor intolerabilis, mallei percutientes, tenebrae palpabiles, confusio peccatorum, innodatio vinculorum, horribiles daemonum facies!

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
