# Regula prologus.28.141-164

Benedict, Regula, prologus.28.141 to prologus.28.164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.28.141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.28.141

Si futuram cogitas de verbis otiosis discussionem, non valde displicebit silentium; fietus aeternus et stridor ille dentium ante cordis oculos reductus pares tibi reddet mattam et culcitram. » Simili prorsus modo Joannes Trithemius: « Si quem terrent aspera claustri, cogites tormenta inferni; si matutinas vigilias onerosas existimas, scito quoniam ibi nunquam dormiunt, neque quiescunt; si duritiam lectulorum refugis, considera quia lectulus eorum est ignis qui non exstinguetur; si cibi et potus parcitatem, cogita quoniam cibus illorum vermis immortalis est, et luctus, et vae; si expavescis custodiam claustri, memorare clausuram inferni, quoniam non egredientur inde usque in sempiternum, etc. » Quarta est, quod consuetudine vilescunt omnia: unde quod in malam partem aliquando scribebat S. Bernardus (Lib. i de Consid., cap. 2), apposite hic ad nostrum propositum convertere possemus: « Quid non invertat consuetudo? quid non assiduitate duretur? quid non usui cedat? quantis quod prae amaritudine prius exhorrescebant, usu ipso male in dulcedinem conversum est! Audi justum quid lamentetur de hujuscemodi: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt. Primum quidem tibi importabile videbitur aliquid; processu temporis si assuescas, judicabis non adeo grave, paulo post et leve senties, paulo post nec senties, paulo post etiam delectabit. » Quinta est, quod sic omnia temperavit aptavitque sanctus legislator, ut et sit quod fortes cupiant, et infirmi non refugiant; sic nimirum cuncta disposuit, ut nullus sit qui regulam facili negotio observare non possit. Hinc S. Petrus Damiani (Opusc. 13, cap. 17): « Regula sancta, inquit, quasi ampla quaedam capax et spatiosa domus facta est ad omnia hominum genera capienda, pueros videlicet et senes, fortes et debiles, deliciosos et multimoda morum inaequalitate diversos. » Sed et si quid paululum restrictius dictante aequitatis ratione propter emendationem vitiorum et conservationem charitatis processerit, non illico pavore perterritus refugias viam salutis.] Quia qui mittit manum ad aratrum, et respicit retro, aptus non est regno coelorum;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
