Latin
prologus.28.15 to prologus.28.46
Benedict, Regula prologus.28.15-46
Unproofread scanNot analysed yet
Totus tremo atque horreo ad memoriam istius regionis, et concussa sunt omnia ossa mea. »Ex alia parte quis non assurgeret ad promissum aeternae felicitatis praemium, in qua, ut ait S. Bernardus (Serm. 35 in Cant.) ,«nihil formidatur, nihil fastiditur, nihil deficit; tuta habitatio paradisus, dulce pabulum verbum, opulentia magna nimis aeternitas; »de qua idem alibi S. doctor (Declam. in Evangel.) : «Oculus non vidit, nec auris audivit, Deus, quae praeparasti diligentibus te. Pax enim est quae exsuperat omnem sensum, pax super pacem, indeficiens exsultatio, torrens voluptatis infinitae, flumen laetitiae, gandium plenum; cogita quidquid vis, quidquid potes exopta, excedit omnem cogitatum, desiderium omne exsuperat illa felicitas, aeternitas illa, beatitudo illa; »et atem alibi (Serm. 31 in Cant.) : «Quibus apparet Deus, nihil videre desiderabilius votunt, nihil possunt delectabilius. Quando ergo illa vel fastidiet aviditas, vel se subtrahet suavitas, vel fraudabit veritas, vel deficiet aeternitas, quid si in aeternum extenditur videndi copia pariter et voluntas, quomodo non plena felicitas? «Vide Petr. Damian. opusc. 50, cap. 15. Dum adhuc vacat, et in hoc corpore sumus.] Ic est dum sani, rationem habentes, malum declinare, bonumque facere valemus: nam, ut recte S. Basilius ait (In praefi ad Reg. fus.) ,«Nunc tempus est acceptum, inquit Apostolus, nunc dies salutis; hoc saeculum resipiscentiae est, futurum vero retributionis; hoc operationis ac studii, illud praemii; hoc patientiae, illud consolationis; nunc adjuvat Deus a via mala recedentes; tunc terribilis erit, et humanarum actionum judex infallibilis. »Ut ergo in futuro nobis saeculo retribuat Deus, ut debitis nos absolvat tormentis, dum tempus habemus operemur bonum. «O homo, qui desideras regnum Dei possidere, exclamat S. Augustinus (Serim. 251, in append. Serm.) ,seu quivis alius, cur fecisti malum? Dum potes emenda, dum tempus habes clama ad omnipotentem Deum;