Latin
prologus.28.165 to prologus.28.180
Benedict, Regula prologus.28.165-180
Unproofread scanNot analysed yet
et pavidi in lege non admittuntur ad praelium, ne illi paveant, et alios pavere faciant. Viam vero salutis appellat Regulam suam, quia facientibus eam aeterna regna patebunt, juxta illud S. Fulgentii (Lib. de Fide. cap. 3): «Omni voventi, et reddenti quod vovit, ipse quoque Deus reddit coelestis regni praemia, quae promisit; »vel, si vis, viam salutis vocat vitam ipsam monasticam, quae est compendiosa ad coelum via. Quae non est nisi angusto initio incipienda.] Postquam promisit S. Benedictus nihil asperum in Regula se constituturum, ne forte insolitae vitae asperitas a sancto proposito delicatos tirones deterreret, si praeter conceptam spem disciplinae monasticae rigor nonnihil difficultatis facesseret, hos adversus solitas novitiorum tentationes praemunit, aliquid molestiae conversionis initio experturos asserens, cujus exemplo forte permotus Guillelmus abbas S. Theoderici, inter caetera instituendi novitii documenta istud praescripsit (Ad fratres de Monte Dei, cap. 7): «Praemuniendus est assidue contra tentationes acrius in solitarium novitium desaevientes, cum servum Dei gratis Deo servientem non cessent sollicitare vitia mercede oblatae delectationis, diabolo suggerente, carne concupiscente, saeculo concupiscenda ingerente. »Nos etiam operae pretium fore existimamus, si in gratiam novitiorum, difficultatum tentationumque quas initio conversionis experiri solent, causas ob oculos posuerimus, ut ipsi adversus eas se praemuniunt, si forte aliquando insurrexerint: hae autem considerari possunt aut ex parte religionis, aut ex parte diaboli, aut ex parte saeculi. Ex parte religionis assuetos saeculi deliciis novitios terret vitae regularis austeritas, quia, ut dicit S. Augustinus (Serm. 196 in append.) ,seu quivis alius, «Non sine violentia fieri potest ut de abundantia et deliciis ad famem et sitim, ad abstinentiam et crucem transeat, ut somno prius atque otio amicam carnem contritione vigiliisque conficiat; non, inquam, sine violentia fieri potest ut unusquisque iracundiam patientia, superbiam humilitate commutet, amore paupertatis divitiarum ac sufficientiae affluentiam superet, vinolentiam sobrietate, luxuriam castitate condemnet, et homo subito in virum perfectum transformetur, et quodammodo alter credatur ex altero: »quae tamen omnia praecipiunt exiguntque sacrae religionis leges.