# Regula prologus.28.308-324

Benedict, Regula, prologus.28.308 to prologus.28.324. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.28.308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.28.308

iv Instit., cap. 37): « Bene coepisse nihil proderit, nec pleno fervore renuntiationis arripuisse principia, si haec congruus etiam finis similiter non commendaverit atque concluserit, Christique humilitas atque paupertas, quam nunc coram ipso professus es, usque ad extremum vitae quemadmodum arrepta est a te non fuerit custodita. » Passionibus Christi per patientiam participemur.] Id est cum Christo simul patiamur; ubi ostendit S. Pater proprium monachorum esse pati et crucem ferre: si enim tota vita Christiani, si secundum Evangelium vivat, crux est et martyrium, quanto magis monachi. cujus singularis scopus est abnegare semetipsum, et omnes mortificare cordis voluntates? Ut et regni ejus mereamur este consortes.] Quia si compatimur, et conregnabimus, et si socii fuerimus passionum, simul et consolationis erimus. O consolatio! « Multi multa patiuntur propter pecuniam perituram, et tu non vis pati propter vitam mansuram! aiebat olim S. Augustinus. Sic recusas laborare pro Dei promissis, quasi non laborares pro cupiditatibus tuis! Quanta patiuntur pro sua iniquitate latrones! quanta patiuntur pro suis sceleribus perditi, pro sua nequitia luxuriosi, pro sua avaritia negotiatores mare transmeantes, ventis, tempestatibus corpus et animam permittentes, sua relinquentes, ignota quaerentes! » Et nos pro aeterna felicitate, ut cum Christo in perpetuum regnemus, non patiemur? Ergo sequamur Christum, ut ipsum aliquando consequamur. Amen.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
