# Regula prologus.28.66-90

Benedict, Regula, prologus.28.66 to prologus.28.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.28.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.28.66

non est hoc: primum quia periculosissima est in ultimum diem promissa securitas; deinde stultissimum, ut causa quae de necessitatibus aeternis agitur, inutilitatibus vitae deficientis committatur extremis. Odibile est apud Deum quando homo sub fiducia poenitentiae in senectutem reservatae liberius peccat. Credite, charissimi, difficile est ut callida dissimulatio ordinandae consummationis obtinere digna sit facultatem: apud illum cordis interpretem ars non admittitur ad salutem. » Ita S. Augustinus (Serm. 295, in append.), seu quivis alius, qui et alibi conversionem ad extremum vitae curriculum differentem sic adoritur: « Dicit aliquis homo: Juvenis sum, facio quod me delectat, et postea poenitentiam ago, hoc est, percutio me gladio crudeli, et po tea ad in dicum vado, et nescit quod in unius horae puncto vulnus accipitur, et vix longo tempore ad sanitatem pristinam revocatur, etc. » Constituenda est ergo a nobis dominici schola servini.] Schola secundum propriam nominis acceptionem est locus in quo liberalibus litterarum studiis adolescentes vacare solent. Schola etiam, ut observat Menardus noster, est conclave in quo monachi aliquid agunt, legunt, et dormiunt; quod probat ex concilio Turonensi secundo can. 15 (In not. ad conc. Reg. cap. 15, § 2): « Nec liceat monachis cellas habere communes, sed schola labore communi construatur, ubi omnes jaceant, aut abbate aut praeposito gubernante; » ex Regula cujusdam cap. 12: « Focos vero in schola poenitentes, si fuerint, bini per hebdomadas faciant; » ex Regula S. Caesarii cap. 3: « Dei ipso tamen habitu mutando, vel lecto in schola habendo sit in potestate prioris. » Hic vero schola a sancto Benedicto accipitur usurpaturque ad significandam regulam, unde et mox eam institutionem vocat; neque omnino insolitum est apud veteres scripta sacra institutaque sanctorum scholas appellare; nam et S. Hieronymus, referente Boherio, in epist. ad Evagrium librum Exodi vocat scholam medici, ubi leges datae a Deo populo Israel sunt descriptae;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
