Latin
1 to 23
Benedictus I, Epistola Ad David Episcopum 1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Reverendissimo fratri episeopo David, Benedictus. salutem in Domino. Respondere litteris vestris plenius cogitavi; sed cum hoc meditarer, tantus me doter tetigit, ut magis flere quam aliquid dicere, delectatus Ii. . Sed ne funditus remaneret, pauca vobis rescribere curavi, ad potiora vos teMpora congrue invitans. Quod autem litterae tuæ testes sunt, quosdam intra provinciam Bæticam esse, qui dicerent, neminem veraciter posse probare, Trinitatem unitatem fieri, eum neque tres unum, neque unum in tribus posset quemquam proprie approbare: quas ob causas, dilectissime fili, consulta tibi apostolicæ sedis misimus, ut aut his eos ad rectam fidem converti facias, aut ab ecclesia antequam pestis bxc latius divulgetur, repellas. His (frater) Scripturarum testimoniis (Ithacius adu. Varimadum, c. 1) unitatem Trinitatis agnosce, et de. sine Arianorum pravitalem sequi, ut ab eadem possis peccatorum indulgentiam promereri, Isaia propheta dicente: Vide Dominum sabaoth sedentem super thronum excelsum, et seraphim stabant in circuitu ejus: sex alæ uni, et sex alde alteri. Duabus velabant faci m ejus, duabus autem velabant pedes ejus, et duabus volabant. Et clamabant ad alterutrum, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus; Dominus Deus sabaoth (Isa. vi). Si Trinitas non est, quare tertio, sanctus, dixerunt? Et si unitas non esl, quare sub trina repetitione unum Deum ac Dominum intimarunt? Si Trinitas non cst, cur in Geneseos dicitur: Dixit Deus, fecit Deus, et benedixit Deus (Genes. i)? Si vero unitas non est, quare tertio dixit, Deus, et non deos pluraliter commendavit? Et si Trinitas non est, quare in Exodo dictum est tertio: Domine, domine, domine, miserator et misericors (Exod. XXXIV)? Si unitas non est, quare dum tertio diceret, Domine, postea miserator singulariter dixit, et non miseratores, ut plures ostenderet, intimavit? Si Trinitas non est, cur Abraham ad ilicem Mambre sedens, tribusque occurrens, uni domine, dixit (Genes.