# Epistola Ad David Episcopum 75-92

Benedictus I, Epistola Ad David Episcopum, 75 to 92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedictus-i/epistola-ad-david-episcopum/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedictus-i/epistola-ad-david-episcopum/75

Postremo, si Trinitas non est, quare Dominus discipulos suos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti universas gentes misit baptizare (Matth. XXVIII)? Si unitas non est, quare in nomine, dixit, et non, in nominibus, praecipiendo perdocuit? Si Trinitas non est, quare apostolus Pautus ait: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Hom. xi)? Si unitas non est, quare, ex ipso, posuit, et non, ex ipsis, astruxit? Si enim certo certius volueris unitatem Trinitatis agnoscere, a saepe dicto docture gentium aposto!o poteris universa condiscere, et sequi catholicam fidem, et Arianorum pravitatem respuere: Gratia Domini nostri Jesu Christi, inquit, et charilas Dei, et communicatio sancti Spiritus. Ipsa est Patris, et Filii; et Spiritus sancti (II Cor. XIII). Quomodo autem in Trinitale unum sunt? quia natura atque a ab invicem separari non possunt. Caelerum, frater charissime, quae tua continebant scripta, ex subjectis sentenliis maxime omnia poteris colligere h. Necesse est, frater charissime, adesse divinum, ubi humanum cessat auxilium. Et ut juxta apostolum Paulum dicamus, licet verba replicemus, quæ ipse Timotheo scribit dicens: Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum est veritatis. Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis dæmoniorum in hypocrisi loquentium mendacium, et canteriatum habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione, fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem, quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.

---

Benedictus I, Epistola Ad David Episcopum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1238/tmp1238/tmp1238.tmp1238.opp-lat1.xml.
