Latin
93 to 112
Benedictus I, Epistola Ad David Episcopum 93-112
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, enutritus verbo fidei et bonae doctrinæ, quam asecutus es. Ineptas autem et inanes fabulas devita, et exerce teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est. Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc ut, et futurae. Fidelis sermo et omni acceptione dignus. In hoc enim laboramus et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est salvator omnium Itominum, maximeque fidelium. Præcipe hæc et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat, sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Dum venio, attende lectioni, exhortalioni, doctrinæ. Noli negligere gratiam quæ in te at, quæ data est tibi per prophetiam cum impositione manuum preabyterii. Hæc meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinæ, insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt (I Tim. III). Fame enim nimis affligitur populus Romanus, quæ clade atque alii anxietatibus vexatus longam epi. stolam minime scribere valui. Tempore congrua denuoi (si necesse fuerit) mitte, et ea quae desi deraveris, sume. Deus te incolumen custodiat, frater charissime. Amen. Data IV Nonas Aprilis, Justino [Labb. ,Justiniano] et Libio viris clarissimis consulibus c.