Latin
EUTHYMIAE SIVE DE TRANQUILLITATE ANIMI Liber Primus, lines 1.511-1.557
Benedikt Rogačić, Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum 1.511-557
Unproofread scanNot analysed yet
Haeccine sunt, quibus ambitio, luxusque Potentum
Vsque adeo sese iactat, circumspicit, effert,
Vixque Deûm titulis, non inferit? Haeccine, toto
Quae vanum redimenda putat vel sanguine vulgus?
Quorum ardor malesanus et irrequieta cupido
Tot scelerum furijs, tot versat motibus Orbem?
At quid in his dignum Sapientis amore? Quid vsùs,
Vel pretij maioris habent; quàm littora circùm
Quaesitae pureis conchae, teretesve lapilli. ?
Emeritum iam te senio, iugisque verendum
Astragalos pudeat, cochleasque, recentibus, et quae
Conueniunt annis, tractare crepundia: femmas
Non virides pudet, et flauentis pondera limii
Vndique sollicitum conquirere? Quae noua Colchis
Annosum caput ad cunabula prima reflexit,
Degenerem cogens iterum lallare senectam?
Sat praetextatum gerulae nutricis in vlnis
Desipuisse fuit. Pueriles ponere sensus
Debueras vel sub primae lanuginis aeuum,
Cumque togâ pariter mentem sumpsisse virilem.
Nullane canities morum? Semperne relictae
A tergo aetatis te ludicra facta sequentur?
Quanquam vtinam hec tantùm sequerentur. Inepta cupido
Non vltra Eupolidis soccum delinqueret, vncis
Naribus et posset sat castigata videri.
Tristiùs at multò pueris maturior aetas
Desipit. Expositae quovis in littore conchae,
Talorumque, nucumque haud magna expleuerit illos
Congeries: nihilò dum vos meliora, vetantùm
Caelicolùmque, hominumque, elementorumque; per iras,
Insatiabilibus curis, semperque recenti
Cogere anhelatis studio. Neque proxima tantùm
Excussisse sat est: alio sed feruida Sole
Littora, supremas naturae irrumpitis oras:
Scilicet effosso rapturi Dite sub auras
Nescio quae, nostro pretiosa furore, suisque
Rectiùs ò quantò latebris linquenda, metalla.
Proh curuae nimiùm peioribus, imaque semper
Scrutari faciles animae! Tantine rubentis
Massa fuit terrae, vt caeli spirabile lumen,
Et dulces superos, vitamque diemque per
Manibus efletis manes, totâque profundum
Includente chaos solidâ compage sepulti
Terrenae molis, supra caput Aeacon vmbris
Reddentem iura, Eumenidasque horrenda sonantes
Verbera, Lethaeaeque seuerum inamabile murmur
Audiretis aquae, scandendaque Tartara vobis?