# Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum 2.185-228

Benedikt Rogačić, Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, EVTHYMIAE Liber Secundus, lines 2.185-2.228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedikt-rogacic/euthymia-sive-de-tranquilitate-animi-carmen-didascalicum/2.185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedikt-rogacic/euthymia-sive-de-tranquilitate-animi-carmen-didascalicum/2.185

Iuficit huic malas baccae liuentis imago;
Pomum alijs mento adnatum: nec defuit, ore
Cimmerio attonitam qui, Paruulus, Ilithyiam
Terruerit: tacitis quòd talia sensibus olim
Imbiberat simulacra parens, crescente sub aluo
Effigiem teneri cum conformaret alumni.
8. Fac tamen, in medio saeuae discrimine sortis,
(Hoc aliàs iustos agitabimus aequore cursus,
Nunc libet intactum transmittere) fac nihil, inquam,
Tristibus euentis animus tunc conferat, omnis
Manet ab externâ sed noster origine luctus.
Quid? Cum maestitiae causis procul, inter amici
Blanditias aliquis iucundaque munera fati,
Sollicito dubios agitans sub pectore casus,
Ex nihilo (incerti nam cur leuis vmbra Futuri
Plus nihilo?) veri trahit argumenta doloris:
Nec secus, ac praecepta animo si vulnera ferret
Ambiguae vanâ cruciatur imagine cladis:
Tuncne etiam praesens iugulum sors impetit? An nos
Illius absentis vice fungimur, armaque fictis
Praebemus, valeant què is nos prosternere, laruis?
9. Heu furor! Inuisis heu nemo nocentior hostis
Hostibus, ac stultus sibi quilibet! Vnde remotos
Venari gemitus homini tam dira libido?
Quae laeui mala fraus genij, quis fascinat error,
Spernere laetitiam praesentem: crastina fortè
Quos vehet, aut fòrs nulla vehet quos hora, labores
Praecipere: auersis et cladibus obuia ferre
Pectora? Vos, almae Pacis iustissimus ardor
Quos rapit, haec sortis libamina vana futurae,
Has, moneo, curas seponite: dumque benigno
Pollice nent hilares Saturnia saecula Parcae;
Ne pigeat promptâ fugitiuae munera lucis
(Vlteriùs Babylon, Lydusve inquirat haruspex)
Excepisse manu. Nam quò iam prospera rerum,
Quò Superi faciles, et euntia vota secundis
Ominibus; liquidos tam puri nectaris haustus
Diluit occulto si mens ingrata veneno?
Omnia si postquam fatorum munere pleno
Euenere; deest animus, ratioque fruendi:
Plùsque fodit dubij species longinqua pericli,
Commoda quàm quaecunque iuuent praesentia? Nusquam
Certa quies: laetae perijt fiducia vitae,
Sub trepido tam dira vlulat cui pectore Erinnys.

---

Benedikt Rogačić, Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rogacic-b-euthym.xml.
