# Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum 2.46-94

Benedikt Rogačić, Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, EVTHYMIAE Liber Secundus, lines 2.46-2.94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedikt-rogacic/euthymia-sive-de-tranquilitate-animi-carmen-didascalicum/2.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedikt-rogacic/euthymia-sive-de-tranquilitate-animi-carmen-didascalicum/2.46

Ni, tibi concessam, Fortunae, prodigus, vltrò
Vendideris; stabili propriam sub lege tenebis.
2. Quod quia Socratico meditatus Apolline, letos
Irrita quàm veniant aeui felicis ad vsus
Omnia propitiae, docui iam, munera sortis;
Nunc quàm vana cadant minitantis fulmina, quoque
Illius infestam Sapiens vim robore frangat,
(Da fontes, da, musa, nouos haurire) docebo.
Vt, veluti spes ambiguas, infidaque vota
Depulimus, nil fortuitis occurrere docti
Eximium in rebus; sic (quae pars altera restat)
Tristitiam imbellem, consternatosque timores
Mente relegemus, nil extima vulnera gnari,
Nil varias clades, humanorumque Malorum
Compositis virtute animis tormenta nocere.
3. Non tamen hìc ideo (quantumlibet illa repostos
Iactitet arcani tripodas sententia Veri) (a)
Omnia quae nobis extrinsecùs aspera rerum
Adueniunt, falsò contendam inimica putari:
Naturae ceu sponte suae nil corpora laedant,
Nil animos: neque saevitiae verique doloris
Plus habeant, nostri vanus quàm pectoris error,
Inque suas poenas mens ingeniosa, maligno
Addit opinatu immeritis. Haec splendida dictu
Communis siquidem sensus ratioque refutat,
Cecropijs grauior Veri cortina magistris.
4. Id potiùs, nulli quod sit dubitabile, ponam:
Mentem hominis multum versandis rebus, et vtram
In biuij partem libeat, seu limite dextro,
Siue sinistrorsum flectendis, iuris habere:
Quatenus alterutrò spectantia plurima in illis
Iam falsa effingit; iam parua impensiùs auget;
Oppositis iam mista (Mali nil quando, Boniue
Syncerum penitùs Mundi concordia discors
Rebus in humanis patitur) quocunque remoto
Alterius sortis discrimine, pura seorsum
Concipit: hinc adeo vim, mensuramque doloris,
Fortuiti quo corda solent percellere casus,
Non tam luctificâ venientûm ex indole rerum,
Quàm varijs animi ducendam e sensibus, eque
Iudicijs, medias quêis res perpendimus ipsi.
5. Quae nisi vera forent; eadem cur fata sereno
Altera pars hominum, turbato ast altera vultu
Exciperent? Audin, quàm tristibus omnia circùm
Compita, perque domos iactetur nuda querelis
Pauperies: ceu sortis onus, quo maximus aether
Non grauior Mauri senis in ceruice recumbat:
Quoque superpositam semîustaque membra prementem
Enceladus nunquam, sapiens, mutauerit Aetnam?

---

Benedikt Rogačić, Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rogacic-b-euthym.xml.
