Latin
EVTHYMIAE Liber Secundus, lines 2.746-2.789
Benedikt Rogačić, Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum 2.746-789
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo, diu quamvis teneat, rabiemque malignam
Protrahat in seros, qui nunc dolor ingruit, annos;
Longior ille quidem, sed non violentior aequè
Hinc fuerit: neque re verâ te immitiùs anget,
Vsque nouus fodiens, iterumque, iterumque renascens;
In primo quàm si penitùs vanesceret ortu.
Singula nam vitam ceu per momenta minutim
Carpimus; haec eadem sic per momenta dolemus.
Et veluti lex aeterna, atque immobilis ordo
Naturae haud patitur momenta subinde futuris
Vlla simul iungi praesentia; sic neque luctus
Praesens cum luctu potis est, qui deinde sequetur,
Constitui, atque adeo augeri intendique per illum.
31. En tibi iam praui ingenium crudele Timoris:
Ille simul totam, longo quae extenditur aeui
Limite, vim sortis meditans, vnoque remiscens
Intra animum cumulo, cunctos quoque colligit vnum
In cumulum, nulloque pati non tempore cogit,
Paulatim subiens quos aduehet, illa, dolores.
Quantò igitur Tyberis flueret torrentior, omnis
Vndarum si diluuies, quae perpete fluxu
Succedunt alijs aliae, totiesque relinquunt,
Et toties replent aluêum, glomerata coiret;
Tantò saeuior est, vrgetque immaniùs angor,
Quem cumulat mens aegra sibi, ventura pauendo
Dum Mala, processus longos momentaque cladis
Intra se pariter complectitur omnia, vero,
Percipient quem mox animus sensusque, dolore,
Externâ cum lege eadem iam fata subibunt,
Per minimas aeui sensim accedentia partes.
32. Barbare, crudelis, tortorum summe, nec vllos
Ingeni mites non asperiore tyrannos
Effecture Timor, quae te tam dira tulere
Semina? Qui Eumenidum thalami, et Cocytia stagna
Tantam Orbi peperere lucem? Miseratus acerbas
Res hominum, bene supremus Rectorque Paterque
Cauerat, vt Mala viuacis metuenda senectae
Pensarent leuitate moram, grauioraque rursus
Exiguo nimias arctarent limite vires.
Hinc adeo vanis se sanguinolenta tyrannorum
Vrgebat stimulis rabies: laniare nequiret
Cum penitùs, quos extremae deuouerat irae;
Quin subitò poenis absolueret, et cruciatus
Hòc breuior, quò vis cruciandi immanior esset.