# Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum 2.95-139

Benedikt Rogačić, Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, EVTHYMIAE Liber Secundus, lines 2.95-2.139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedikt-rogacic/euthymia-sive-de-tranquilitate-animi-carmen-didascalicum/2.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedikt-rogacic/euthymia-sive-de-tranquilitate-animi-carmen-didascalicum/2.95

Et tamen hanc Phocîon adeo complexus amicè est, (a)
Dyrceusque Crates etiam quaesiuit; vt alter (b)
Quantovis Macedûm mutare negauerit; alter
Toto etiam patrio redimi bene duxerit auro.
Si pereant merces; nullum se luget Auarus,
Iamque venena parat, gladios, suspendia. Rerum
Discat Anaxagoras iacturam; Munera vestra (a)
Agnosco, Superi, referet. Proh quale gementi
Curarum dempsistis onus! Iam non ego fundis,
Non opibus viuam, non lucro haeredis auari,
Sed mihi, sed sophiae. Felix iniuria, feruat
Quae laesum! Fueram, mea ni fortuna fuisset.
Ecce, quibus lacrymis, quanto producere luctu
Natorum soleat crudelia funera mater,
Ferales amplexa rogos, vnoque cremari
Igne velit. Frustra comites solantia verba
Ingeminant: nulla est tanto medicina dolori.
Quid Xenophon? Carae sobolis damnatus acerbo (b)
Funere, lugentes etiam solatur Amicos,
Nil mirum repetens, mortalia cedere morti.
Luminis orbus erat Cyclops, fraudatus eodem
Munere Tiresias. Par vulnus vtrique, sed idem
Non vtrique animus. Lucis securus ademptae (c)
Colloquijs Parcarum. Alter, fatisque vacabat:
Vaticinamque ferens vltra sua tempora noctem,
Inuia praesagis Arcana legebat in vmbris.
At Siculus pastor, truncâ vestigia pinu
Errabunda regens, syluas, et concaua duro
Littora rumpebat gemitu, notumque subinde
Nomine veruecem compellans, illius aeger
Laudabat sortem, per prata virentia, perque
Irriguas valles, quà deuia cunque libido
Impulerat, Domino quòd fortunatior iret.
Ne longo sermone ferar per singula; fati
Sorte quid extremâ grauiùs Mortalibus? Atqui
Reclamat populo, vanique ea spectra timoris
Atticus explodit Senior, non dispare vultu (d)
Lethiferae sorbens virus ferale cicutae;
Ac si Palladijs olim Solemnibus, inter
Vnanimos coetus, et amicae gaudia mensae
Laetitiae authori libaret pocula Baccho.
6. Quì tam dissimiles igitur de fontibus ijsdem
Affectus animorum? Idem cur casus vtrinque
Deijcit Hunc; Alium neque dimouet: Illius ora.
Confundit lacrymis; Huius nil gaudia libat?

---

Benedikt Rogačić, Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rogacic-b-euthym.xml.
