# Berengarii Scholastici Apologeticus 1.33-35

Berengar, Berengarii Scholastici Apologeticus, Lines 1.33-1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/berengar/berengarii-scholastici-apologeticus/1.33

Soror mea Heloissa quondam mihi in saeculo chara, nunc in Christo charissima, etc. Vide supra, initio voluminis.
Haec de epistola Petri ad verbum excerpenda putavi, ut liquidum fieret quomodo Petrus impugnaret fidem Petri. Nunc, rigide censor, adesto, et fidem Petri sincero perpende judicio. Dixisti: 'Non debet refugium invenire apud sedem Petri, qui fidem impugnat Petri.' Hoc per se dictum quoddam esset eminens et generale verum. Sed quia personaliter dixisti de Petro, convinco te sentire contraria vero. Non enim Petrus arguit fidem, ad cujus lineam vitam suam disponit; nec alienus est a Christi portione, cujus se tam humiliter insignivit nomine. Deberet ergo refugium apud sedem Petri invenire, si non illecebrae tui eloquii clausissent viscera misericordiae Romanae Ecclesiae. Sed, dum tu Petro clementiae ostium obstruis, conceptae vesaniae signanter impetum prodis.
Hic fortasse, inquies: 'Nimia super me lacessit injuria. Zelus domus Dei comedit me, eo quod lepra insanae doctrinae macularet corpus Ecclesiae. Cui obviandum in ipso statim nequitiae semine putavi, ne late serperet vis veneni. Nonne caute consulteque egi, quod foedum illud sacrilegumque dogma manuali quodam indiculo complosi, ne scilicet breviter volentibus attingere summam rei, onerosum esset ire per spatiosos saltus voluminum Abaelardi.' Ad haec ego: 'Laudo te, Pater, sed in hoc non laudo. Indiculum vidimus, in quo non Petri dogmata, sed nefandi commenti capitula legimus, quod scilicet Pater sit omnipotentia, Filius quaedam potentia, Spiritus sanctus nulla potentia; quod Spiritus sanctus, licet sit ejusdem substantiae cum Filio, non tamen est de eadem substantia; quod homo sine nova gratia possit operari; quod Deus non possit plus facere quam facit, nec melius facere quam facit, nec aliter facere quam facit; quod anima Christi non descendit ad inferos. Haec et alia indiculus tuus continet, quorum quaedam, fateor, Petrus et dixit et scripsit; quaedam vero neque protulit neque scripsit. Quae autem dixerit, et quae non dixerit, et quam Catholica mente ea quae dixerit senserit, secundus arrepti operis tractatus Christiana disputatione ardenter et impigre declarabit. Nam talia sunt quae dilui debent atque refelli, ut non immerito proprio reserventur volumini.' Nunc illud est acriter persequendum, cur vir sanctus, et in ore famae nominatissimus, qui quaedam perenni sepelienda silentio scriptis propriis tradidit, Petro Abaelardo haereseos crimen impegerit. Rata namque est fama et ab antiquo quasi, naturae legibus promulgata, neminem de simili crimine quempiam posse convincere. Quod dum fecisti, et imprudenter et impudenter egisti.

---

Berengar, BERENGARII SCHOLASTICI APOLOGETICUS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/berengar.html.
