Latin
1.1 to 1.3
Bernard of Clairvaux, S. Bernardus Claraevallensis Liber ad Milites Templi de Laude Novae Militae (a.d. Mcxxix) 1.1-3
Not analysed yet
ADMONITIO IN OPUSCULUM VI. 1. Liber subjectus in codicibus antiquis hunc praefert titulum, "Incipit prologus sancti Bernardi abbatis in libello ad Milites Templi:" et post prologum, "Incipiunt capitula de laude novae Militiae:" quae omnino sunt tredecim, ut in editis nostris, ubi titulos ex mente auctoris retinuimus. Liber iste a Gaufrido in libro tertio de Vita Bernardi, capite octavo, "Exhortatorius sermo ad Milites Templi" vocatur. "Quam vero fidelis," inquit, "cujuslibet piae conversationis commendator exstiterit et adjutor, exhortatorius ad Milites Templi Sermo declarat." Ita ergo hujusce libri titulus institui potest: "Liber ad Milites Templi, de laude novae Militiae." 2. "Hugoni" tamen "militi Christi et magistro Militiae Christi" inscriptus est prologus: sed perinde est Magistro Militiae, atque omnibus Militibus librum nuncupasse. Dicti sunt Fratres Templi ex eo, quod concessu Balduini regis juxta Templum Domini primo consederint, teste Guillelmo archiepiscopo Tyrensi in libro duodecimo, capite septimo, ubi eorum originem describit ad annum 1118. "Eodem anno," inquit, "quidam nobiles viri de equestri ordine, Deo devoti, religiosi, et timentes Deum, in manu domini patriarchae Christi servitio se mancipantes, more canonicorum regularium, in castitate, et obedientia, et sine proprio, velle perpetuo vivere professi sunt. Inter quos primi et praecipui fuerunt viri venerabiles, Hugo de Paganis, et Gaufredus de Sancto-Aldemaro: quibus quoniam neque ecclesia erat, neque certum habebant domicilium, Rex in palatio, quod secus Templum Domini ad australem habet partem, eis ad tempus concessit habitaculum. Prima autem eorum professio, quodque eis a domino patriarcha et aliis episcopis in remissionem peccatorum injunctum est, ut vias et itinera, maxime ad salutem peregrinorum, contra latronum et incursantium insidias, pro viribus conservarent." Haec de Militum Templi origine, quibus primus Magister praefectus est praedictus Hugo de Paganis, quem idem Guillelmus Tyrensis magistrum militiae Templi primum vo cat in libri decimi tertii capite vigesimo sexto. "Hugoni sanctae militiae Priori" inscripta est Guigonis Carthusiae praepositi epistola secunda. Iste est Hugo, cui Bernardus sequentem librum nuncupavit, distinguendus utique ab altero Hugone, qui ex comite Campaniae miles Templi factus est, testante Bernardi epistola trigesima prima ipsi directa. Porro Hugoni de Paganis primo militiae Magistro successit "miles eximius et in armis strenuus, nobilis carne et moribus, dominus Robertus, cognomine Burgundio, natione Aquitanicus," et quidem sub annum 1136, ut colligitur ex Guillelmo Tyrensi in libri decimi quinti capite sexto, qui item de eodem agit initio libri decimi septimi. Roberto suffectus videtur Ebrardus, cui Petrus Venerabilis scribit epistolam, quae est libri sexti epistola vigesima sexta.