# S. Bernardus Claraevallensis Liber ad Milites Templi de Laude Novae Militae (a.d. Mcxxix) 1.23-25

Bernard of Clairvaux, S. Bernardus Claraevallensis Liber ad Milites Templi de Laude Novae Militae (a.d. Mcxxix), 1.23 to 1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-clairvaux/s-bernardus-claraevallensis-liber-ad-milites-templi-de-laude-novae-militae-a-d-m/1.23

11. Salve igitur, civitas sancta, quam ipse sanctificavit sibi tabernaculum suum Altissimus, quo tanta in te et per te generatio salvaretur. Salve, civitas Regis magni, ex qua nova et jucunda mundo miracula nullis pene temporibus defuere ab initio. Salve, domina gentium, princeps provinciarum, Patriarcharum possessio, Prophetarum mater et Apostolorum, initiatrix fidei, gloria populi christiani, quam Deus semper a principio propterea passus est oppugnari, ut viris fortibus sicut virtutis, ita fores occasio et salutis. Salve, terra promissionis, quae olim fluens lac et mel tuis duntaxat habitatoribus, nunc universo orbi remedia salutis, vitae porrigis alimenta. Terra, inquam, bona et optima, quae in fecundissimo illo sinu tuo ex arca paterni cordis coeleste granum suscipiens, tantas ex superno semine martyrum segetes protulisti, et nihilominus ex reliquo omnium fidelium genere fructum fertilis gleba tricesimum, et sexagesimum, et centesimum super omnem terram multipliciter procreasti. Unde et de magna multitudine dulcedinis tuae jucundissime satiati et opulentissime saginati, memoriam abundantiae suavitatis tuae ubique eructant qui te viderunt, et usque ad extremum terrae magnificentiam gloriae tuae loquuntur eis qui te non viderunt, et enarrant mirabilia quae in te fiunt. Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei: sed jam ex his quibus affluis deliciis, nos quoque pauca proferamus in medium, ad laudem et gloriam nominis tui. CAPUT VI. De Bethlehem. 12. Habes ante omnia in refectione animarum sanctarum Bethlehem domum panis, in qua primum is qui de coelo descenderat [al. descendit], pariente Virgine panis vivus apparuit. Monstratur piis ibidem jumentis praesepium, et in praesepio fenum de prato virginali, quo vel sic cognoscat bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui. Omnis quippe caro fenum, et omnis gloria ejus ut flos feni (Isai. XL, 6). Porro homo quia suum, in quo factus est, honorem non intelligendo, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13); Verbum panis Angelorum factum est pabulum jumentorum, ut habeat carnis fenum quod ruminet, qui verbi pane vesci penitus dissuevit: quousque per hominem Deum priori redditus dignitati, et ex pecore rursus conversus in hominem, cum Paulo dicere possit, Etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Quod sane non arbitror quempiam dicere posse veraciter, nisi qui prius cum Petro ex ore Veritatis illud item audierit: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; caro autem non prodest quidquam (Joan. VI, 64). Alioquin qui in verbis Christi vitam invenit, carnem jam non requirit, et est de numero beatorum qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 29). Nec enim opus est vel lactis poculum, nisi parvulo; vel feni pabulum, nisi utique jumento. Qui autem non offendit in verbo, ille perfectus est vir, solido plane vesci cibo idoneus: et, licet in sudore vultus sui, panem verbi comedit, absque offensione. Sed et securus ac sine scandalo loquitur Dei sapientiam duntaxat inter perfectos, spiritualibus spiritualia comparans, cum tamen infantibus sive pecoribus cautus sit pro captu quidem eorum proponere tantummodo Jesum Christum, et hunc crucifixum. Unus tamen idemque cibus ex coelestibus pascuis suaviter quidem et ruminatur a pecore, et manducatur ab homine; et viro vires, et parvulo tribuit nutrimentum.

---

Bernard of Clairvaux, S. BERNARDUS CLARAEVALLENSIS LIBER AD MILITES TEMPLI DE LAUDE NOVAE MILITAE (A.D. MCXXIX). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardclairvaux.shtml.
