Latin
1.35 to 1.37
Bernard of Clairvaux, S. Bernardus Claraevallensis Liber ad Milites Templi de Laude Novae Militae (a.d. Mcxxix) 1.35-37
Not analysed yet
CAPUT XI. De Sepulcro 18. Inter sancta ac desiderabilia loca sepulcrum tenet quodammodo principatum, et devotionis plus nescio quid sentitur, ubi mortuus requievit, quam ubi vivens conversatus est; atque amplius movet ad pietatem mortis, quam vitae recordatio. Puto quod illa austerior, haec dulcior videatur: magisque infirmitati blandiatur humanae quies dormitionis, quam labor conversationis; mortis securitas, quam vitae rectitudo. Vita Christi, vivendi mihi regula exstitit: mors, a morte redemptio. Illa vitam instruxit, mortem ista destruxit. Vita quidem laboriosa, sed mors pretiosa; utraque vero admodum necessaria. Quid enim Christi prodesse poterat, sive mors nequiter viventi, sive vita damnabiliter morienti? Nunquid denique aut mors Christi etiam nunc male usque ad mortem viventes a morte aeterna liberat, aut mortuos ante Christum sanctos patres vitae sanctitas liberavit? sicut scriptum est, Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi? (Psal. LXXXVIII, 49)? Nunc ergo quia utrumque nobis pariter necessarium erat, et pie vivere, et secure mori; et vivendo vivere docuit, et mortem moriendo securam reddidit: quoniam quidem resurrecturus occubuit, et spem fecit morientibus resurgendi. Sed addidit et tertium beneficium, cum etiam peccata donavit, sine quo utique caetera non valebant. Quid enim (quantum quidem ad veram summamque beatitudinem spectat) quantalibet vitae rectitudo seu longitudo prodesse poterat illi, qui vel solo originali peccato teneretur adstrictus? Peccatum quippe praecessit, ut sequeretur mors: quod sane si cavisset homo, mortem non gustasset in aeternum. 19. Peccando itaque vitam amisit, et mortem invenit: quoniam quidem et Deus ita praedixerat, et justum profecto erat, ut si peccaret homo, moreretur. Quid namque justius poterat quam recipere talionem? Vita siquidem Deus animae est, ipsa corporis. Peccando voluntarie, volens perdidit vivere: nolens perdat et vivificare. Sponte repulit vitam cum vivere noluit; non valeat eam dare cui, vel quatenus voluerit. Noluit anima regi a Deo: non queat regere corpus. Si non paret superiori, inferiori cur imperet? Invenit Conditor suam sibi rebellem creaturam: inveniat anima suam sibi rebellem pedissequam. Transgressor inventus est homo divinae legis: inveniat et ipse aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae, et captivantem se in legem peccati (Rom. VII, 23). Porro peccatum, ut scriptum est, separat inter nos et Deum (Isai. LIX, 2): separet proinde etiam mors inter corpus nostrum et nos. Non potuit dividi a Deo anima nisi peccando, nec corpus ab ipsa nisi moriendo. Quid itaque austerius pertulit in ultione, id solum passa a subdito, quod praesumpserat in auctorem? Nihil profecto congruentius, quam ut mors operata sit mortem, spiritualis corporalem, culpabilis poenalem, voluntaria necessariam.