# S. Bernardus Claraevallensis Liber ad Milites Templi de Laude Novae Militae (a.d. Mcxxix) 1.43-45

Bernard of Clairvaux, S. Bernardus Claraevallensis Liber ad Milites Templi de Laude Novae Militae (a.d. Mcxxix), 1.43 to 1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-clairvaux/s-bernardus-claraevallensis-liber-ad-milites-templi-de-laude-novae-militae-a-d-m/1.43

25. Si ergo ex Deo nati, et in Christo electi sumus: quaenam justitia est, ut plus noceat humana atque terrena, quam valeat divina coelestisque generatio; Dei electionem vincat carnalis successio, et aeterno ejus proposito carnis praescribat temporaliter traducta concupiscentia? Quinimo si per unum hominem mors, cur non multo magis per unum, et illum hominem vita? Et si in Adam omnes morimur, cur non longe potentius in Christo omnes vivificabimur? Denique non sicut delictum, ita et donum. Nam judicium ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in justificationem (Rom. V, 15, 16). Christus igitur et peccata dimittere potuit, cum Deus sit; et mori, cum sit homo; et mortis moriendo solvere debitum, quia justus; et omnibus unus ad justitiam vitamque sufficere, quandoquidem et peccatum, et mors ex uno in omnes processerit. 26. Sed hoc quoque necessarie omnino provisum est, quod dilata morte homo inter homines dignatus est aliquandiu conversari: quatenus crebris et veris locutionibus ad invisibilia excitaret, miris operibus astrueret fidem, rectis moribus instrueret. Itaque in oculis hominum Deus homo sobrie, et juste, et pie conversatus, vera locutus, mira operatus, indigna passus, in quo jam defuit nobis ad salutem? Accedat et gratia remissionis peccatorum, hoc est, ut gratis peccata dimittat: et opus profecto nostrae salutis consummatum est. Non autem metuendum, quod donandis peccatis aut potestas Deo, aut voluntas passo, et tanta passo pro peccatoribus desit: si tamen solliciti inveniamur digne, ut oportet, et imitari exempla, et venerari miracula; doctrinae quoque non existamus increduli, et passionibus non ingrati. 27. Itaque totum nobis de Christo valuit, totum salutiferum, totumque necessarium fuit, nec minus profuit infirmitas quam majestas: quia etsi ex deitatis potentia peccati jugum jubendo submovit, ex carnis tamen infirmitate mortis jura moriendo concussit. Unde pulchre ait Apostolus: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Sed et illa ejus stultitia, per quam ei placuit salvum facere mundum, ut mundi confutaret sapientiam, confunderet sapientes; quod videlicet cum in forma Dei esset, Deo aequalis, semetipsum exinanivit formam servi accipiens; quod dives cum esset, propter nos egenus factus est, de magno parvus, de celso humilis, infirmus de potente; quod esuriit, quod sitiit, quod fatigatus est in itinere, et caetera quae passus est voluntate, non necessitate: haec ergo ipsius quaedam stultitia, nonne fuit nobis via prudentiae, justitiae forma, sanctitatis exemplum? Ob hoc item Apostolus: Quod stultum est, inquit, Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 25). Mors ergo a morte, vita ab errore, a peccato gratia liberavit. Et quidem mors per justitiam suam peregit victoriam: quia justus exsolvendo quae non rapuit, jure omnino quod amiserat recepit. Vita vero quod ad se pertinuit, per sapientiam adimplevit, quae nobis vitae et disciplinae documentum ac speculum exstitit. Porro gratia ex illa, ut dictum est, potestate peccata dimisit, qua omnia quaecunque voluit, fecit. Mors itaque Christi, mors est meae mortis: quia ille mortuus est, ut ego viverem. Quo pacto enim jam non vivat, pro quo moritur Vita? Aut quis jam in via morum, seu rerum notitia errare timebit duce Sapientia? Aut unde jam reus tenebitur, quem absolvit Justitia? Vitam quidem se ipse perhibet in Evangelio: Ego sum, inquiens, vita (Joan. XIV, 6). Porro duo sequentia testator Apostolus, dicens: Qui factus est nobis justitia et sapientia a Deo Patre (I Cor. I, 30).

---

Bernard of Clairvaux, S. BERNARDUS CLARAEVALLENSIS LIBER AD MILITES TEMPLI DE LAUDE NOVAE MILITAE (A.D. MCXXIX). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardclairvaux.shtml.
