# S. Bernardus Claraevallensis Liber ad Milites Templi de Laude Novae Militae (a.d. Mcxxix) 1.50-51

Bernard of Clairvaux, S. Bernardus Claraevallensis Liber ad Milites Templi de Laude Novae Militae (a.d. Mcxxix), 1.50 to 1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-clairvaux/s-bernardus-claraevallensis-liber-ad-milites-templi-de-laude-novae-militae-a-d-m/1.50

CAPUT XIII. De Bethania. 31. Sane non omnino (etsi multum festinem) debeo transire silenter domum obedientiae, Bethaniam videlicet, castellum Mariae et Marthae, in quo Lazarus est resuscitatus: ubi nimirum et utriusque vitae figura, et Dei erga peccatores mira clementia, necnon et virtus obedientiae una cum fructibus poenitentiae commendatur. Hoc ergo in loco breviter intimatum sufficiat, quod quidem nec studium bonae actionis, nec otium sanctae contemplationis, nec lacrymae poenitentis extra Bethaniam accepta esse poterunt illi, qui tanti habuit obedientiam, ut vitam quam ipsam perdere maluerit, factus obediens Patri usque ad mortem. Hae sunt illae profecto divitiae, quas sermo propheticus ex verbo Domini pollicetur: Consolabitur, inquiens, Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus; et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis (Isa. LI, 3). Haec igitur orbis deliciae, hic thesaurus coelestis, haec fidelium haereditas populorum, vestrae sunt, charissimi, credita fidei, vestrae prudentiae et fortitudini commendata. Tunc autem coeleste depositum secure et fideliter custodire sufficitis, si nequaquam de ipsa vestra prudentia vel fortitudine, sed de Dei tantum adjutorio ubique praesumitis, scientes quia non in fortitudine sua roborabitur vir, et ideo dicentes cum propheta: Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus (Psal. XVII, 2): et illud, Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus; Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 10, 11); et item: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 9): ut in omnibus sit ipse benedictus, qui docet manus vestras ad praelium, et digitos vestros ad bellum (Psal. CXLIII, 1)

---

Bernard of Clairvaux, S. BERNARDUS CLARAEVALLENSIS LIBER AD MILITES TEMPLI DE LAUDE NOVAE MILITAE (A.D. MCXXIX). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardclairvaux.shtml.
