# Liber Primus 1.1-2

Bernard of Cluny, Liber Primus, Lines 1.1-1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-cluny/liber-primus/1.1

PROLOGUS
Domino et patri suo Petro dignissimo abbati clunacensium fratrum Bernardus eius filius eorum frater inaurem auream unam. Quod ad aures publicas sive ad multorum ora profertur sapientis est correctione accusandum iudicio absolvendum. Opus quippe suum etiam atque etiam retractare auctori gloriam conparat; temere et precipitanter exponere ignominiam. Quo fit ut in alterutram partem omnis scriptor se conferat, et si quidem aliorum prudentium examine stilum suum corrigit, prudentis sibi titulum et nominem et si non querit adquirit. Si vero superbum spirans ferule manum submittere dedignatur non minus fatuitatis quam superbie arguitur, ac propterea nec a rudibus quidem nec ipse nec eius sermo accipitur. Mentior si non etiam Flaccus Oratius ad Pisones suos illos instruendos et ad nos reprimendos qui iuxta illud poetae scribimus indocti doctique poemata passim, mentior, inquam, si non et Flaccus in arte poetica idem quod ego consentit; quippe ibi precipit ut scriptum quod non multa dies et multa litura cohercuit atque perfectum decies non castigavit ad unguem, nonum prematur in annum. Ceterum imprudentes immo impudentes quique sua inventa, sua passim scripta et efferunt et inferunt, qui "semper discentes et nunquam ad scientiam pervenientes," dum alienum iudicium reprobant contenti suo aliquid scire putant. Et quoniam ipsi sibi magistri ipsi auditores sunt, et in ingeniolis suis gloriantes confidunt, aliena quidem dicta vel nullius vel parvi sua vero magni faciunt. At contra sapientis et docti sunt cum doctorum eloquiis sua conferre, in illis et cum illis et ab illis scribendi formam modumque addiscere, et tum sensuum tum verborum ipsorum positionem emulari sequi structuram. Moris nimirum est omni erudito sua maiorum iudicio studia si diligentiori egent lima, elimare, si ornatu, expolire, si emendatione, corrigere. Si nullo horum tum demum legenda absolvere. Haec ego considerans opus subiectum quod de mundi contemptu dactilico metro paravi et peroravi vestre auctoritati, pater doctissime, preostendere non neglexi. Non neglexi, inquam, preostendere. Neque enim libera fiducia aut fida libertate promulgandum iudicavi, nisi prius lingua Petri et vere Petri esset approbatum, favore munitum, iudicio correctum, testimonio roboratum. Quod nudo nomine tantam personam vocaverim rogo nemo mihi succenseat quod tantam laudem geminans inculcaverim nemo adulationi appingat. Scio quia sicut apud male liberas mentes gloria sive laus excidium virtutis est, sic econtra apud egregias incitamentum. Nec falso a poeta dictum est, "Gloria calcar habet." Studet enim semper liberalis animus quotiens aliquid de se laudis dicitur, ut si non ita est sicut dicitur, sit ita quia dicitur. Nichil vero quisquam absurdum fecerit si virum bonum et timoratum laudet, quando ei ipsa laus virtutis materia est. Sed de his satis.

---

Bernard of Cluny, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardcluny1.html.
