Latin
Lines 1.164-1.204
Bernard of Cluny, Liber Primus 1.164-204
Not analysed yet
Laus erit unica pro stipe coelica praemia dantis,
Pro stipe praemia, pro cruce gaudia, pro nece vita;
Illa tenebitur, unde replebitur Israhelita.
Hic breve vivitur, hic breve plangitur, hic breve fletur.
Non breve vivere, non breve plangere, retribuetur.
O retributio, stat brevis actio, vita perennis;
O retributio, coelica mansio stat lue plenis.
Quid datur? Et quibus? Aether egentibus et cruce dignis,
Sidera vermibus, optima sontibus, astra malignis.
Coelica gratia luminis omnia non modo donat,
Sed super aethera suscipe viscera tanta coronat.
Omnibus unica coelica gratia retribuetur,
Omnibus omnibus ulcera flentibus accipietur.
Tunc rosa sanguine, lilia virgine mente micabunt,
Gaudia maxima te pia lacrima te recreabunt.
Nunc tibi tristia, tunc tibi gaudia, gaudia quanta,
Vox nequit edere, lumina cernere, tangere planta.
Post nigra, post mala, post fera scandala quae caro praestat,
Absque nigredine lux, sine turbine pax tibi restat.
Sunt modo proelia, postmodo praemia, qualia? plena,
Plena refectio nullaque passio, nullaque poena.
Spe modo vivitur, et Sion angitur a Babylone;
Nunc tribulatio, tunc recreatio, sceptra, coronae.
Ergo Rachel Lea tunc patriae via, Martha Mariae,
Ira Saul David, Assyrii Iudith, Achab Eliae
Cedet, et omnia mitibus obvia, spes speciei,
Semina fructibus et sonus actibus, umbra diei.
Qui modo creditur, ipse videbitur atque scietur,
Ipse videntibus atque scientibus attribuetur.
Plena refectio, tunc pia visio, visio Iesu;
Hunc speculabitur, hoc satiabitur Israel esu,
Hoc satiabitur, huic sociabitur in Sion arce.
O bone Rex, ibi nullus eget tibi dicere, "Parce."
Cor miserabile, corpus inutile non erit ultra,
Nulla cadavera nullaque funera, nulla sepulcra;
Quodque beatius est, mala longius omnia fient.
Ob tua crimina, iam tua lumina non madefient,
Flendaque gaudia blandaque praelia carnis abibunt.
Fraus, probra, iurgia, quid moror? omnia prava peribunt,
Nulla gravamina, iam cruciamina nulla timebis:
Nulla nefaria, nulla nocentia, nil grave flebis.