# Liber Primus 1.205-241

Bernard of Cluny, Liber Primus, Lines 1.205-1.241. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-cluny/liber-primus/1.205

Quae cruce se terit, haec caro flos erit, haecque favilla
Non erit amplius, unde sit anxius ille vel illa.
Nec stipe pascere, nec prece flectere, quem quis egebit,
Nec lue perditus aut nece territus aut cruce flebit.
Flendo merebere gaudia sumere, sumere vitam
Nec stipe, nec prece, nec lue, nec nece, nec cruce tritam.
Coelica copia, coelica gloria compatefiet,
Lux nova mentibus, et Deus omnibus omnia fiet.
Gens bene vivida vitaque florida, fons David undans
Lux erit aurea, terraque lactea, melle redundans.
Lux ea vespere, gens lue funere vita carebit.
Iesus habebitur, ipse tenebitur, ipse tenebit.
Lux erit illius, illius unius esca benignis,
Absque cibo cibus his proprie quibus est cor ut ignis.
Hunc speculabimur, et saturabimur hunc speculando,
Cum chorus infimus, astra replebimus agmine sancto.
Spe modo nitimur, ubere pascimur hic, ibi pane.
Nox mala plurima dat, dabit intima gaudia mane,
Gaudia passio, regna redemptio, crux sacra portum,
Lacrima plaudere, poena quiescere, terminus ortum,
Iesus amantibus afferet omnibus alta trophaea;
Iesus amabitur atque videbitur in Galilaea.
Mane videbitur, umbra fugabitur, ordo patebit,
Mane nitens erit, et bona qui gerit ille nitebit.
Tunc pia sentiet auris et audiet, "Ecce tuus Rex.
Ecce Deus tuus, ecce decor suus hic stat, abit lex."
Pars mea, Rex meus, in proprio Deus ipse decore
Visus amabitur, atque videbitur auctor in ore.
Tunc Iacob Israel, et Lea tunc Rachel efficietur.
Tunc Sion atria pulchraque patria perficietur.
O bona patria, lumina sobria te speculantur,
Ad tua nomina, sobria lumina collacrimantur;
Est tua mentio pectoris unctio, cura doloris,
Concipientibus aethera mentibus ignis amoris.
Tu locus unicus illeque coelicus es Paradisus.
Non ibi lacrima, sed placidissima gaudia, risus.
Est ibi consita laurus et insita cedrus hysopo;

---

Bernard of Cluny, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardcluny1.html.
