# Liber Primus 1.280-318

Bernard of Cluny, Liber Primus, Lines 1.280-1.318. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-cluny/liber-primus/1.280

Sunt sine fletibus in Sion aedibus, aedibus almis.
Sunt sine crimine, sunt sine turbine, sunt sine lite,
In Sion arcibus editioribus Israhelitae.
Pax ibi florida, pascua vivida, viva medulla;
Nulla molestia, nulla tragoedia, lacrima nulla.
O sacra potio, sacra refectio, pax animarum;
O pius, O bonus, O placidus sonus, hymnus earum.
Sufficiens cibus est Deus omnibus ipse redemptis,
Plena refectio propria visio Cunctipotentis.
Eius habent satis, his tamen est sitis eius anhela,
Absque doloribus, absque laboribus, absque querela.
Huic magis, huic minus, ille patens sinus est deitatis,
Plurima mansio stat, retributio plurima patris.
Luna minoribus ante fit ignibus et sibi Phoebus,
Praeest ea noctibus hiique fretantibus, ille diebus.
Cernis in aethere plus renitescere sidere sidus;
Sic mediocria summaque praemia credito fidus.
Urbs Sion inclyta, gloria debita glorificandis,
Tu bona visibus interioribus intima pandis,
Intima lumina, mentis acumina te speculantur,
Pectora flammea, spe modo, postea sorte lucrantur.
Urbs Sion unica, mansio mystica condita caelo,
Nunc tibi gaudeo, nunc mihi lugeo, tristor, anhelo.
Te, quia corpore non queo, pectore saepe penetro;
Sed caro terrea terraque carnea, mox cado retro.
Nemo retexere, nemoque promere sustinet ore,
Quo tua moenia, quo capitolia plena nitore;
Id queo dicere, quomodo tangere pollice coelum,
Ut mare currere, sicut in aere figere telum.
Opprimit omne cor ille tuus decor, O Sion, O Pax;
Urbs sine tempore, nulla potest fore laus tibi mendax.
O nova mansio, te pia concio, gens pia munit,
Provehit, excitat, auget, identitat efficit, unit.
Te Deus expolit, angelus excolit, incolit ordo,
Cui cibus additur, et sonus editur a decachordo;
Florida vatibus, aurea patribus es duodenis,
Clara fidelibus esurientibus hic, ibi plenis;
Sunt tibi lilia, pura cubilia virginitatis,
Est rosa sanguine, purpura lumine sobrietatis;

---

Bernard of Cluny, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardcluny1.html.
