Latin
Lines 1.319-1.356
Bernard of Cluny, Liber Primus 1.319-356
Not analysed yet
Teque patrum chorus ornat, et est torus immaculatus,
Sacraque victima sacraque lacrima, poena reatus.
Rex tibi praesidet et tua possidet atria magnus,
Qui patris unicus est leo mysticus, et tamen agnus.
Rex tibi filius unicus illius ille Mariae,
Stirps sacra virginis, auctor originis osque Sophiae.
Hic sapientia linguaque patria, patria dextra.
Continet arbiter omnia sub, super, intus et extra,
Astra regit Deus, astra cinis meus audet in illo,
Qui quasi propria continet omnia facta pugillo.
Cum patre filius atque paraclitus aequus utrique,
Omnia continet, omnibus eminet, omnis ubique.
Hunc bene quaerimus, ergo videbimus, immo videmus.
Hunc speculabimur, hoc satiabimur, hunc sitiemus.
Cernere iugiter atque perenniter ora tonantis
Dat lucra iugia, perpetualia, dat lucra sanctis.
O sine luxibus, O sine luctibus, O sine lite,
Splendida curia, florida patria, patria vitae,
Urbs Sion inclyta, patria condita littore tuto,
Te peto, te colo, te flagro, te volo, canto, saluto.
Nec meritis peto, nam meritis meto morte perire,
Nec reticens tego, quod meritis ego filius irae;
Vita quidem mea, vita nimis rea, mortua vita,
Quippe reatibus exitialibus, obruta, trita.
Spe tamen ambulo, praemia postulo, speque fideque,
Illa perennia postulo praemia nocte dieque.
Me Pater optimus atque piissimus ille creavit,
In lue pertulit, ex lue sustulit, a lue lavit.
Spes mihi plurima, spes validissima stat, stet in ipso,
Qui sua lumina post tua crimina praebet abysso.
Dum sua suppleo robora, gaudeo; dum mea, ploro,
Cum sibi gaudeo, tum mihi defleo, flere laboro.
Dum sua cogito viscera, suscito gaudia cordis;
Dum mea sordida, mens iacet algida, conscia sordis.
Magna potentia, maxima gratia laxet iniquo
Magna piacula, maxima vincula daemone victo,
Gratia coelica sustinet unica totius orbis
Parcere sordibus interioribus, unctio morbis;