# Liber Primus 1.4-42

Bernard of Cluny, Liber Primus, Lines 1.4-1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-cluny/liber-primus/1.4

LIBER PRIMUS
Hora novissima, tempora pessima sunt  vigilemus.
Ecce minaciter imminet arbiter ille supremus.
Imminet imminet ut mala terminet, aequa coronet,
Recta remuneret, anxia liberet, aethera donet.
Auferat aspera duraque pondera mentis onustae,
Sobria muniat, improba puniat, utraque iuste.
Ille piissimus, ille gravissimus ecce venit rex.
Surgat homo reus; instat homo deus, a patre iudex.
Surgite, currite simplice tramite, quique potestis;
Rex venit ocius ipseque conscius, ipseque testis.
Dum licet, impia, dum vacat, omnia fluxa laventur,
Detur egentibus, alta parantibus ima parentur.
Imminet arbiter ille fideliter expositurus,
Quae dabit aut dedit; ad bona lux redit, ad mala durus.
Qui modo spernitur, ille videbitur imperiosus,
Intolerabilis, irrevocabilis ac animosus.
Agmina sobria dextra, nefaria laeva tenebit,
Hinc reprobabilis ordo, probabilis inde manebit.
Hinc chorus impius indeque sobrius, audiet, "Ite
Ite manus rea; grex meus in mea regna venite."
Ibit in aethera concio dextera, praeduce Christo.
Perdita crimine, planget in ordine turba sinistro
Crimine perdita, crimine debita, turba gehennae.
Stat modo, tunc ruet, hic stat, ibi luet acta perenne.
Tunc sacra concio sacra creatio percipietis,
Perpetualia, credite, gaudia, qui modo fletis.
Grex renovabitur ac removebitur a grege latro;
A veteri novus, a reprobro probus, albus ab atro,
Hostis ab ausibus, agnus ab hostibus, haedus ab agnis,
Pauperioribus astra petentibus, ima tyrannis.
Cedet ad aethera, qui flet; ad infera qui male gaudet.
Carnea gaudia, mens luet ebria, sobria plaudet.
Denique montibus altior omnibus ultimus ignis
Surget inertibus ima tenentibus, astra benignis.
Flammaque libera surget in aera, surget ad astra,
Diruet atria, regna, suburbia, moenia, castra.
Excoquet omnia sorde fluentia nunc elementa
Reddet et omnia luce nitentia, iam lue dempta.
Mundus habebitur atque novabitur ipse, sed alter,
Alter imagine, non et origine; non ibi pauper,
Non ibi debilis aut homo flebilis, aut furor aut lis,
Aut cibus aut cocus aut Venus aut iocus aut tumor aut vis.

---

Bernard of Cluny, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardcluny1.html.
