Latin
Lines 1.509-1.548
Bernard of Cluny, Liber Primus 1.509-548
Not analysed yet
Nunc levis actio, tunc ligat ultio sordidiores
Sordidioribus, improbioribus improbiores.
Criminis agmina quomodo sarcina stricta ligantur,
Et, quia sunt sine fructificamine, ligna cremantur.
Sunt sine fructibus interioribus, arida ficus,
Ramus inutilis, immo cremabilis, utpote siccus.
Sunt caro terrea terraque carnea, grex reproborum,
Prava creatio, mixta ligatio fasciculorum,
Postmodo fletibus, hic modo risibus excipiuntur.
Mortis in ignibus inque doloribus haud moriuntur.
Quantaque crimina sunt, cruciamina tanta malignis;
Cum mala plurima, tum duo pessima frigus et ignis,
Sed neque levius est neque mitius illud ab isto;
Corpora cordaque crux premit, utraque vindice Christo.
Temporis hic focus est ad eum iocus umbraque dictus.
Est levis ignibus iste perennibus, et quasi pictus.
Hic ita plurimus, hic ita maximus ignis habetur,
Ut neque fluctibus aequoris omnibus opprimeretur.
Frigora sunt ea tanta quod ignea sarcina montis
Inde gelasceret; haec mala perferet actio sontis.
Lumina, tempora, frons, labra, pectora, viscera, mammae,
Os, gula, mentula cruraque pabula sunt ibi flammae.
Flent ibi lumina, flent sua crimina transita pridem,
Foetor et horridus, et grave foetidus horror ibidem.
Visio daemonis illaque Gorgonis ora rigescunt;
Omnibus omnia foeda vel impia facta patescunt.
Gens mala vermibus haud morientibus instimulatur,
Atque draconibus igne flagrantibus excruciatur.
Vermis in ignibus ille realibus est ita vivens,
Sicut in aequore piscis, et haec fore sic, lego scribens,
Crux, flagra, malleus, ignis et igneus est ibi torrens.
O caro, nox ibi densa manet tibi, lumen abhorrens.
Nox simul omnibus est habitantibus in regione
Mortis. Homo geme, plange, dole, treme, terrea pone.
Ignea vincula denique singula membra catenant,
Corpora lubrica membraque scaenica vincula frenant.
Stat cruce triplice gens rea, vertice mersa deorsum,
Ora tenet sua dorsa simul sua versa retrorsum,
Sunt super horrida nam lue sordida, crura pedesque,
Inferius caput. Haec mala sunt apud infera certe.