# Liber Primus 1.549-584

Bernard of Cluny, Liber Primus, Lines 1.549-1.584. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-cluny/liber-primus/1.549

Gens rea, plangite non ego, credite, talia fingo.
Haec noto paucula (non scio singula) plura relinquo.
Sermo ratus meus, ut clibanum Deus ignis iniquos
Ponet; id astruit, hos David innuit orbis amicos.
Collige, mens mea, quam gravis est ea flamma furoris:
Hic clibani calet, haud clibanus solet esse caloris.
Volvito pectore cur clibanus fore dicitur ignis.
Mens pigra, mens vana, disce timens flagra parta malignis.
Si mala suggeris hic, ibi redderis ipsa tibi fax,
Ipsa cremans eris, ipsa cremaberis ignea fornax.
Heu lacrimabile, vae miserabile, mens mea clama,
Non ibi lucida, crede, sed horrida, sed nigra flamma,
Quae tamen emicat et mala duplicat igne micante,
Nam patet huic tua poena, tibi sua luce nigrante.
Ultio pectora frigore, corpora concremat igne;
Utraque pars ruit in scelus, hoc luit utraque digne,
Quod gravioribus iste reatibus est cruciatus,
Dicit homo-Deus illeque Iob meus, ille probatus.
Qui male praeminet ultroque sustinet interiores,
Ut Deus astruit, in tenebras ruit exteriores.
Hic nisi fles, ibi fletus erit tibi denteque stridor.
Fumus ab ignibus hunc cremat editus, hunc gravis algor.
Sana probatio quod cruciatio frigoris, ignis,
Sit pereuntibus atque luentibus acta malignis.
Iob quoque pagina, si sacra carmina Iob bene signes,
Hos ait incitus a nive transitus urget ad ignes.
Testis et hic ratus; ergo stili latus est mihi tectum,
Rege, satellite, principe, milite, quod bene septum.
Quomodo praemia, sic flagra iugia, regna piorum,
Regna perennia, perpetualia flagra malorum.
His decor amplior, his dolor auctior est sine fine.
Pars habet aethera, perditur altera strata ruinae.
Corpora lubrica, corda tyrannica percruciantur;
Frigore grandinis haec, face fulminis illa cremantur.
Arctat, arat, terit, angit, agit, ferit illa gehenna,
Vi, cruce, pondere, frigore, verbere, perpete poena.

---

Bernard of Cluny, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardcluny1.html.
