Latin
Lines 1.585-1.622
Bernard of Cluny, Liber Primus 1.585-622
Not analysed yet
Est ibi, credite, crux sine stipite, mors sine morte,
Vox sine carmine, lux sine lumine, nox sine nocte.
Non ibi publicus arbiter Aeacus aut Rhadamanthus;
Non ibi Cerberus aut furor inferus, ultio, planctus.
Non ibi navita cymbaque praedita voce Maronis;
Sed quid? adustio, nox, cruciatio, mors Babylonis.
Non tenet Orphea, lex data Typhea fortia lora,
Non lapis hic gravis aut lacerans avis interiora.
Poena nigerrima, poena gravissima, poena malorum,
Mens male conscia cordaque noxia, vermis eorum.
Caeditur invida mens, caro sordida membraque lena,
Perpete vulnere, perpete sulphure, perpete poena.
Assur ibi tremit et sua gens gemit, esca draconis;
Post sua lilia perdita, filia flet Babylonis.
Quam male florida, quam sibi fulgida, quam stetit aucta,
Tam modo marcida, tam iacet horrida, tam labefacta.
Est meretrix ea facta sibi dea, plena venenis;
Subdita sordibus extitit, omnibus est quoque poenis.
Dulce mel illius, immo fel ipsius, ore biberunt,
Qui modo lubrica sive volatica gaudia quaerunt,
Qui pereuntia lucra, ruentia regna, perenni
Anteferunt male, qui fatuo sale sunt sibi pleni.
Vina cupidinis atque libidinis illius hausit
Turba nefaria cui Babylonia sidera clausit.
Vertitur alea; quam fuit antea deliciata,
Tam cruciatibus asperioribus est modo strata.
Quid modo noscitur aut fore cernitur illa favilla?
Illa peraruit illaque corruit, et ruit illa.
Illaque Iezabel, illa tonans Babel ore rebelli
Ivit in infera; plaudite sidera, psallite coeli!
Quae male creverat auctaque dixerat, "Est meus orbis!"
Se quoque perdidit, occidit, occidit in loca mortis.
Terra profundior ac tenebrosior est ea terra;
Gens ibi flet rea, sed nimis est ea lacrima sera.
Terra nigredine terraque turbine mortis operta;
Mors ibi plurima certaque lacrima, passio certa.
Illa tragoedia durat in omnia secula, durat,
Cum dolor ubera, tortio viscera, flamma cor urat.