# Liber Secundus 1.1-40

Bernard of Cluny, Liber Secundus, Lines 1.1-1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-cluny/liber-secundus/1.1

LIBER SECUNDUS
Aurea tempora primaque robora praeterierunt,
Aurea gens fuit et simul haec ruit, illa ruerunt.
Flebilis incipit aurea suscipit aurea metas;
Transiit ocius et studium prius, et prior aetas.
Gratia firmior, ordo valentior esse solebat,
Melleque lactea lacteque mellea terra fluebat,
Afflua frugibus arva rigantibus arida coelis,
Dans bona dantibus atque fidelibus ipsa fidelis.
Pax dabat ocia, gens erat inscia prorsus obesse;
Terra fidelibus afflua patribus, afflua messe.
Pax iacet irrita terraque perdita, iusque, bonumque;
Huius amor ruit, illius aruit, aret utrumque.
Terra negat sata, pax homini data sola fugatur,
Quae rata floruit, irrita corruit, et violatur.
Dum rata perstitit, affluus exstitit omnis arator,
Pristina respuit, et nova messuit agricolator.
Donec erat rata, multa satis sata reddidit arvo,
Dans bona gramina largaque semina semine parvo.
Gens erat optima, gens solidissima corde modesto,
Lucra forensia cogere nescia, dives honesto.
Nescia fallere, se sua tollere, sedula iuri,
Nescia criminis, igne cupidinis haud levis uri.
Nulla pericula, quippe piacula nulla ferebant;
Arva fidelia tectaque patria rite colebant,
Foedera iugia, cum lue proelia sola gerebant.
Quaerere culmina scireque crimina crimen habebant.
Tunc quasi ludere sueverat ubere copia cornu,
Multaque copia vitaque sobria, re, dape, potu.
Multa modestia multaque copia conveniebant;
Vivida corpora, nam bene pectora viva vigebant.
Tunc erat inclita, quae modo perdita, mentis honestas;
Quae modo maxima tunc erat ultima nilve potestas;
Tam lyra musica, quam tuba bellica tunc reticebat,
Nec lyra gaudia, nec tuba proelia praecipiebat.
Gens erat aurea, cui furor alea, cui scelus aurum,
Cui pudor emptio, cui neque mentio divitiarum.
Non erat abdere fas neque tollere lucra crumenis.
Plenus opum Tagus aurifluus, vagus ibat arenis.
Moribus aemula lucra pericula quam preciosa,
Non homo foderat aut fore noverat invidiosa.

---

Bernard of Cluny, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardcluny2.html.
