# Liber Secundus 1.383-422

Bernard of Cluny, Liber Secundus, Lines 1.383-1.422. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-cluny/liber-secundus/1.383

Ipseque parvulus, haud quasi masculus  at reticebo;
Talia, talia, tam furialia probra silebo.
Parco retexere, differo prodere sordidiora.
Quod vitio fuit edere, polluit et cor et ora.
Stat Venus ignea, solvitur aurea zona pudoris.
Stant probra stantia, sunt modo retia tensa furoris,
Parcere clunibus excidit omnibus, omnibus inquam;
Non ego rodere, non reprehendere quemque relinquam.
Vulgus in impia, vulgus in omnia turpia fluxum,
Lugeo, rideo, Diogenes ego, Democritus sum.
Nam meretricia nosse cubilia gens putat aequum;
Lex genii iubet, inquit, ut hic cubet illaque secum.
Cur etenim data foemina vel sata, ni patiatur?
Sexus id imperat, inquit, ut haec ferat, ille feratur.
Quomodo prandia, sic meretricia probra licere
Gens putat ebria, scilicet inscia se cohibere.
Omnis in omnibus ad mala partibus omnia mundus
Sponte sua ruit, ordine stans fuit, est ruibundus.
Ultro relabitur, ultro resolvitur, occidit ultro,
Stante libidine stanteque crimine, iure sepulto.
Qua Tanais fluit et tropicum subit ora Syenes,
Quisque resolvere nemoque cingere vult sibi renes.
Gens asinaria iugiter ebria luxuriatur;
Vitaque sobria castaque gratia vituperatur.
Quisque, velut pecus aut saliens equus, in scelus hinnit,
In Venerem salit, hanc fovet, hanc alit, hinc mala gignit.
Nulla nefaria, cernimus omnia pulchra relinqui.
Dant sibi vincula carnis et oscula carne propinqui,
Oscula turpia nilque sororia, clanculo fratri
Congeminat soror; est via, quid moror? ampla barathri.
Conseritur genus, omnibus est Venus unica cura.
Non modo septimus est gradus ultimus in genitura;
Legitimus perit, arva patris terit haud patris heres.
Conserit omnia caeca licentia per mulieres.
Pignora spuria dat vaga curia nobilitatis,
Pluribus ordine dispare, sanguine compare natis.
Fervet adultera; nec probat integra foedera magnus;
Herodias vaga pluribus est data, nemo Iohannes.
Nunc quoque lilia spiritualia prostituuntur,
Viva monilia, coelica lilia subiiciuntur.

---

Bernard of Cluny, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardcluny2.html.
