# Liber Secundus 1.423-461

Bernard of Cluny, Liber Secundus, Lines 1.423-1.461. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-cluny/liber-secundus/1.423

Dos sacra rumpitur atque resolvitur in probra velum.
Quisque sibi cavet atque Dei pavet edere zelum.
Virgineus chorus aret, abit thorus immaculatus,
Sponsa Dei ruit, omnis homo fluit in probra fractus.
Ah, gemit omnia vivere turpia regula casta,
Haec querimonia sive tragoedia clamat ad astra.
Horreo dicere quae reprehendere saepe reflammor,
Criminis unius heu ferit obvius aethera clamor.
Criminis actio vociferatio dicitur eius,
Quod Noe tempore nunc scelus affore vel puto peius,
Est modo sanguine, fraude, libidine terra repleta.
Ventre modestia, munere gratia, re bona spreta.
Omne quod aspicis in probra fornicis est resolutum;
Nil stat in ordine, nil stat ab inguine nunc bene tutum.
Daemonialia denique retia stant modo scorta,
Corpora perdita tritaque semita, publica porta.
Luxuries viget, impietas riget, undat iniquum.
Inquinat omnia turba nefaria, grex meretricum.
Vita procacibus est meretricibus ire licenter,
Lingua, cor, actio, commaculatio, crapula, venter;
Omnis et unica gloria lubrica carnis amare,
Corda voragine, membra libidine commaculare.
Foemina sordida, foemina perfida, foemina fracta,
Munda coinquinat, impia ruminat, atterit aucta.
Ad scelus, ad bona, fit mala foemina calcar, habena,
Est fera foemina, sunt sua crimina sicut harena.
Non eo carpere quas benedicere debeo iustas,
Sed quia debeo, carmine mordeo mente Locustas.
Nunc mala foemina fit mihi pagina, fit mihi sermo.
Se satis approbo, sed sua reprobo, persequar ergo.
Foemina nutibus artibus actibus impia suadet,
Cogere crimina totaque foemina vivere gaudet.
Nulla quidem bona, si tamen et bona contigit ulla,
Est mala res bona namque fere bona foemina nulla.
Foemina res rea, res male carnea, vel caro tota,
Strenua prodere nataque fallere, fallere docta;
Fossa novissima, vipera pessima, pulchra putredo,
Semita lubrica, res male publica praedaque praedo,
Horrida noctua, publica ianua, dulce venenum.

---

Bernard of Cluny, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardcluny2.html.
