# Liber Secundus 1.462-498

Bernard of Cluny, Liber Secundus, Lines 1.462-1.498. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-cluny/liber-secundus/1.462

Nil bene conscia, mobilis, impia, vas lue plenum,
Vas minus utile, plus violabile, flagitiosum,
Insatiabile, dissociabile, litigiosum.
Merx leve vendita sed cito perdita, serva metalli,
Flamma domestica, diligit unica fallere falli.
Extat amantibus hostis et hostibus extat amica.
Ni petitur petit idque lucri metit ut sit iniqua.
Sunt sua gaudia, sunt sua propria, lux sua nocte.
Haec nihil excipit, ex patre concipit, exque nepote;
Fossa libidinis, arma voraginis, os vitiorum
Haec fuit, est, erit et per eam perit ordo bonorum.
Donec erunt sata ruricolis data, credita ruri,
Haec lea rugiet, haec fera saeviet obvia iuri.
Haec furor ultimus, hostis et intimus, intima pestis.
Dum negat illicit et scelus iniicit ipsa modestis.
Haec caro carnea sed lue Protea mobilitate
Vincere noscitur, haec pia cernitur impietate.
Haec vitium docet, ars mea non vocet hanc vitiosam;
Hanc vitium voco, perfidiam probo, nomino noxam.
Merx ea plurima, res ea pessima, pessima rerum,
Cautior omnibus una fit artibus ars mulierum.
Non lupa nequior hac quia parcior impetus eius.
Non draco, non leo sed quid ea queo dicere peius?
Istius omnia non modo noxia sed bona dampnes.
Hoc scelus arguit enseque corruit ille Iohannes.
Hac quoque vir fuit Hippolytus ruit, hac ruit Ammon,
Hac Ioseph angitur et coma raditur hac tua, Samson.
Hac Ruben, hac David, hac Salomon cadit, hac homo primus.
Haec dat, agit, gerit, unde pudor perit, unde perimus.
Foemina cordibus, ore vel actibus est draco dirus,
Flamma gravissima serpit in intima, quomodo virus.
In sua crimina se mala foemina pingit, adornat,
Fucat, adulterat, innovat, alterat atque colorat.
Dum scelus instruit, ut leo circuit, ut fera currit,
Currit et ignibus ignis edacibus uritur, urit.
Lubrica lumine, fervida crimine, crimen et ipsa,
Stans in amoribus, in levitatibus est modo fixa.

---

Bernard of Cluny, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardcluny2.html.
