Latin
Lines 1.499-1.536
Bernard of Cluny, Liber Secundus 1.499-536
Not analysed yet
Glutinat, illicit, ut nimis inspicit inspicientem,
Et quoties licet, hanc toties libet esse nocentem.
Quando fidelior et tibi iunctior aspicietur,
Tunc famulum tibi praeficiet, sibi si mage detur.
Cor leve, vox levis atque fides brevis in muliere.
Foemina munere dat breve ludere, non breve flere;
Ultima tristia primaque dulcia sunt in amore,
Criminis exitus assolet obsitus esse dolore.
Pectora perdita primitus excita flamma reflammat,
Criminis exitus: heu mihi! funditus, heu mihi! clamat.
Foemina foetida, fallere fervida, flamma furoris,
Prima peremptio, pessima portio, praedo pudoris.
Propria germina, proh fera crimina! decutit alvo,
Edita desecat, abiicit, enecat, ordine pravo.
Foemina vipera, non homo sed fera, nec sibi fida.
Plasmatis illius, immo sui prius, est homicida,
Aspide saevior et furiosior est furibundis.
Proh truculentia! viscera propria mergit in undis.
Foemina perfida, foemina foetida, foemina foetor,
Est Sathanae thronus; huic pudor est onus, hanc fuge lector.
Et legitur quia plus domino pia, plus quoque grata,
Prava virilia quam muliebria sunt bene facta.
O mala tempora! Cur? quia stercora tot pepererunt,
Tantaque sordida, ne loquar horrida, tanta dederunt.
Omne bonum ruit, omnis homo fluit in probra quaeque,
Omne bonum iacet, omne malum placet omnibus aeque.
Casta cubilia sunt modo vilia, lata petuntur;
Coniugialia sive iugalia pacta sinuntur.
Nupta virum spuit inque viros ruit, hos trahit ad se;
Ne cubet unica, ne quasi rustica, dat sua, dat se.
Quae bona foemina? cui bona nomina? Quae bene casta?
Quae pia praeminet aut fore sustinet integra claustra?
Quae sacra foedera? ne sit adultera, ne rea signat,
Ne sobolem sine lege vel ordine, ceu lupa, gignat,
Ut patris hic puer, hic pueri pater ore notetur,
Nil in origine, nil in imagine degeneretur.
Stirpsque viro data, patre viro sata, non patre verna,
Os patris exserat ipsaque praeferat acta paterna.