# Liber Secundus 1.575-612

Bernard of Cluny, Liber Secundus, Lines 1.575-1.612. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-cluny/liber-secundus/1.575

Fit pater, editur, edita traditur huic nova proles,
Patris ad extera, matris ad ubera plurima moles.
O nova secula! Nunc quoque parvula nubere gliscit,
Cruda puellula coniugis oscula vimque cupiscit.
Dos sibi traditur, annulus additur, arrha dicatur.
Hinc lyricus iocus, inde strepit cocus, esca vagatur,
Fervet ovantibus atque canentibus aula choreis,
Pompa sequentibus et praeeuntibus est hymenaeis.
Nec mora: concipit, est gravis, accipit omnia matris,
Plena trahentibus atque bibentibus ubera natis.
Maior et ardua stirps sua, mox sua stirps dubitatur,
Qui sibi filius est, pater illius esse putatur.
Morbida germina gignit et agmina multa libido,
Saepe parens gravis est et adest avis afflua nido.
Grex cito nascitur et seges editur hinc puerorum,
Fit generatio, multiplicatio crescit eorum.
Quid mora? plurimus ipseque pessimus errat ubique
Grex hominum, sine simplice lumine, mentis iniquae.
Rura per omnia paene frequentia spargitur urbis,
Nulla vacantia, nulla carentia sunt loca turbis.
Iam loca singula, mons, specus, insula, iugera, prata,
Sunt habitantibus atque meantibus assiduata.
Iam iuga Caspia primitus invia, sunt pede trita;
Non modo maximus est quia plurimus est heremita;
Innumerabilis et miserabilis est hodie gens,
Post mala promptior, in mala pronior, ad mala vergens.
Quisque malum docet et minime nocet esse nocentem;
Quisque mero calet et minime valet esse scientem.
Quaeritur ocius atque libencius uda taberna,
Quam sacra numine splendida lumine templa superna.
Gens bibit impia vina furentia plus satis aequo,
Fert oleum focus inde subit iocus ordine caeco.
Gens sitit ebria, vina celebria, bellica vina,
Vina furentia vimque ferentia, plena ruina.
His Noe frangitur, his Loth aduritur, ante pudicus,
Haeret edacibus atque bibacibus ardor iniquus.
Qui fore crebrius expetis ebrius atque recumbis
Ad mera pocula vis cito vincula solvere lumbis.

---

Bernard of Cluny, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardcluny2.html.
