# Liber Secundus 1.613-650

Bernard of Cluny, Liber Secundus, Lines 1.613-1.650. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-cluny/liber-secundus/1.613

His quoque vinceris, uris et ureris ignis amore,
Mens furialibus aestuat ignibus, ossa calore.
Vermis edacior, haud ego mentior, insitus hostis
Est tibi renibus et viget ignibus intro repostis.
Verme libidinis ilico desinis esse modestus.
Hic furit hostibus hostis et aestibus acrior aestus.
Vina Venus cupit, hac face mens furit, actio fumat;
Mox stomachus satur in Venerem datur, in probra spumat.
Ob mera pocula primo furit gula, postea venter:
Mox Venus excita concitat abdita membra furenter.
Sunt fluitantia stanteque stantia ventre pudenda.
Hunc cibus, hunc Venus implet, amant scelus haec duo membra;
Alterius ruit in phialas, fluit in probra luxus;
Inde libidinis atque putredinis ilico fluxus.
Alterius furor efficit ut pudor abiiciatur,
Ut pereat vigor, intereat rigor, ordo prematur;
Cura stat unica luctaque publica carnis in esu,
Ebrietas placet et tua vox iacet, O bone Iesu.
Regnat edax gula plenaque crapula, corda gravantur
Ebrietatibus, improbitatibus exstimulantur.
Plena voragine, plena libidine, ventreque plena,
Tempora sunt quibus unus amor: cibus et caro, lena.
Viscera pastibus, os dare potibus est modo clarum,
Et Venus et gula sunt modo regula ventricolarum.
Christicolas nego, ventricolas ego dico gulosos,
Nulla nefaria denique turpia nulla perosos.
Nunc bonus est reus, est stomachus deus, est schola venter.
Quisque gulae studet, ah! piget et pudet ire pudenter.
Quod loquor accipe: diruta principe stante coquorum,
Ierusalem iacet, unda cibi placet, immo ciborum.
Semita spernitur atque requiritur ecce platea,
Dant sua vincula cuique prius gula, post Cytheraea.
Proh dolor! aspice secula triplice stricta furore,
Triplice crimine nexa: libidine, fraude, tumore.
Corda superbia sed Venus ebria corpora nectit.
Corpora cordaque fraus ligat utraque mors sibi flectit.
Sarcina terrea corda premit rea collaque prona,
Corde reflectimur immo revertimur ad Pharaona.

---

Bernard of Cluny, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardcluny2.html.
